monumenta.ch > Plinius > sectio 4 >
>>> Hieronymus, in Malachia, I

Prologus SHOW APPARATUS

1 Ultimum duodecim prophetarum Malachi interpretari volumus, cuius nomen LXX transtulerunt, Angelus eius, dicentes: Assumptio verbi Domini super Israel in manu Angeli eius: pro quo in Hebraeo legitur MALACHI, quod rectius et expressius dicitur, Angelus, id est nuntius meus. Nec putandum est, iuxta quorumdam (Origenistarum) opinionem, angelum venisse de coelo, et assumpsisse corpus humanum, ut Israeli quae a Domino sunt mandata, loqueretur.
2 Si enim interpretanda sunt nomina, et ex nominibus non spiritualis intelligentia, sed historiae ordo texendus est: ergo et Osee, qui salvator dicitur, et Ioel qui interpretatur Dominus Deus, sive incipiens, et caeteri prophetae non erunt homines; sed vel angeli, vel Dominus atque Salvator, quia hoc eorum nomina resonant.
3 Denique exceptis Septuaginta, alii interpretes nomen MALACHI ita ut in Hebraeo legitur, transtulerunt. Malachi autem Hebraei Ezram aestimant sacerdotem, quia omnia quae in libro illius continentur, etiam hic propheta commemorat, dicens: Labia sacerdotis custodient scientiam, et Legem requirent ex ore eius, quid angelus Domini exercituum est. Tempus quoque titulusque conveniunt: quod et in Psalmis diximus, qui titulos non frabent, eorum esse credendos, quorum priores psalmi nominibus praenotati sunt.
4 Igitur et Malachi, id est, Ezras, post Aggaeum et Zachariam, qui sub Dario prophetaverunt, fuisse credendus est. Et propterea titulum non habere, quia liber eius pro titulo sit: in quo discimus, quod in regno Artaxerxis regis Persarum, Ezras filius Saraiae, et caeterorum, usque ad eum locum ubi dicitur: Filius Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis; ab initio ascenderit de Babylone, et dederit ei rex secundum manum Domini Dei sui, omnem petitionem eius: ascenderintque cum illo de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathineis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis, et venerint in Ierusalem mense quinto: ipse est annus septimus regis, quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in primo mensis quinti venit in Ierusalem.
5 Haec, mi Minervi, et Alexander, non tam sanguine, quam religione concordes, ne susceptum opus dimitterem prophetarum, et extraordinario vobis labore sudarem, breviter in Prooemio sum locutus: ut proponens verba Malachi, primum iuxta Hebraicam veritatem, deinde iuxta LXX interpretes, orationum vestrarum fultus auxilio, edisseram quae sequuntur.
6 Scripsit in hunc librum Origenes tria volumina; sed historiam omnino non tetigit, et more suo totus in allegoriae interpretatione versatus est, nullam Ezrae faciens mentionem; sed angelum putans fuisse qui scripsit, secundum illud quod de Ioanne legimus: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam. Quod nos omnino non recipimus, ne animarum de coelo ruinas suscipere compellamur.
7 Alios commentarios in hunc prophetam legisse me nescio: excepto Apollinaris brevi libello, cuius non tam interpretatio quam interpretationis puncta dicenda sunt.