monumenta.ch > Beda Venerabilis > medPlut.68.244.224 > sectio 553 > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXIV. <<<     >>> XXVI.

XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  At in Galliis Massiliensem Provinciam morbus saepe nominatus invasit: Andegavos, Namneticos, atque Cenomanicos valida fames oppressit. 2  Initia sunt enim haec dolorum, iuxta illud quod Dominus ait in Evangelio: Erunt pestilentiae et fames, et terraemotus per loca (Matth. XXIV, 7); et exsurgent pseudochristi, et pseudoprophetae (Ibid. XXIV, 11); et dabunt signa et prodigia in coelo, ita ut electos in errorem mittant (Marc. XIII, 22). 3  Sicut praesenti gestum est tempore. 4  Quidam enim ex Biturico, ut ipse postmodum est professus, dum saltus silvarum ingressus, ligna caederet ad explendam operis cuiusdam necessitatem, muscarum eum circumsedit examen, qua de causa per biennium amens est habitus: unde intelligi datur diabolicae emissionis fuisse nequitiam. 5  Posthaec transactis urbibus propinquis, Arelatensem Provinciam adiit, ibique indutus pellibus, quasi religiosus orabat: ad quem illudendum pars adversa, divinandi ei tribuit facultatem. 6  Ex hoc ut in maiori proficeret scelere, commotus a loco, Provinciam memoratam deserens, Gabalitanae regionis terminum est ingressus, proferens se magnum, ac profiteri se non metuens Christum, assumpta secum muliere quadam pro sorore, quam Mariam vocitari fecit. 7  Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos, quos contingens sanitati reddebat. 8  Conferebant enim ei aurum argentumque, ac vestimenta, ii qui ad eum conveniebant. 9  Quod ille, quo facilius seduceret, pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum muliere memorata, et surgens se iterum a circumstantibus adorari iubebat. 10  Praedicebat enim futura, et quibusdam morbos, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. 11  Sed haec omnia diabolicis artibus, et praestigiis nescio quibus agebat. 12  Seducta est autem per eum multitudo immensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes ecclesiastici. 13  Sequebantur autem eum amplius quam tria millia populi. 14  Interea coepit quosdam spoliare ac praedari, quos in itinere reperisset: spolia tamen non habentibus largiebatur. 15  Episcopis ac civibus minas mortis intentabat, eo quod ab iis adorari despiceretur. 16  Ingressus autem Vellavae urbis terminum, ad locum quem Anicium vocitant accedit, et ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurelio ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore, saltantes atque ludentes, qui adventum eius annuntiarent. 17  Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquirentes quid sibi vellent ista quae gereret. 18  Unus autem ex iis qui erat senior, cum se inclinasset quasi osculaturus genua eius ac discussurus viam illius, iussit eum apprehensum spoliari: nec mora, ille evaginato gladio in frusta concidit, ceciditque Christus ille, qui magis Antichristus nominari debet, et mortuus est, dispersique sunt omnes qui cum eo erant. 19  Maria autem illa, suppliciis dedita, omnia phantasmata eius ac praestigias publicavit. 20  Nam homines illi quos ad se credendum diabolica circumventione turbaverat, nunquam ad sensum integrum sunt regressi, sed hunc semper quasi Christum, Mariam autem illam partem deitatis habere profitebantur. 21  Sed et per totas Gallias emerserunt plerique, qui per has praestigias adiungentes sibi mulierculas quasdam, quae debacchantes sanctos eos confiterentur, magnos se in populis praeferebant: ex quibus nos plerosque vidimus, quos obiurgantes revocare ab errore nisi sumus.