monumenta.ch > Hieronymus > bnf12161.126 > 47 > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

XXII.

1  Childericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones, multaque alia improba quae gessit, ad Ausciensem urbem, in qua possessio uxoris erat, abiit. 2  Cumque rex auditis eius improbitatibus iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut ab eo suffocatus, mortuus in strato suo reperiretur. 3  Asserebant enim ad illud superius scelus nominatum, quo sacerdotes Domini in basilica sancti Hilarii per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum: ultusque est Deus, si ita est, iniuriam servorum suorum.