monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XX. <<<     >>> XXII.

XXI.

1  Filii autem Waddonis ipsius per Pictavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. 2  Nam irruentes ante hoc tempus super negotiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant, abstuleruntque res eorum: sed et alium tribunitiae potestatis virum circumventum dolis, interfecerunt, diripientes res eius. 3  Quod cum Macco comes reprimere niteretur, ii praesentiam expetunt regis. 4  Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et ii coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum, gladiumque mirabilem, cuius capulum ex gemmis Hispanicis auroque dispositum erat. 5  Cumque rex haec scelera quae audierat ab iis cognovisset manifestissime perpetrata, vinciri eos catenis praecepit, ac tormentis subdi. 6  Qui dum torquerentur, thesauros patris absconditos, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater diripuerat, revelare coeperunt. 7  Nec mora, directi viri ad inquirendum, immensam multitudinem auri argentique, ac diversarum specierum, et auro gemmisque exornatarum repererunt, quod thesauris regalibus intulerunt. 8  Posthaec seniore capite plexo, iuniorem exsilio damnaverunt.