monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XIV. <<<     >>> EXEMPLAR IUDICII EARUMDEM.

XV.

1  Cum autem scandalum quod, serente diabolo, in monasterio Pictavensi ortum, in ampliorem quotidie iniquitatem consurgeret, et Chrodieldis aggregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis, adulteris, fugitivis et reliquorum criminum reis, in seditione parata resideret, iussit eis ut irruentes nocte in monasterium abbatissam foras extraherent. 2  At illa tumultum sentiens venientium, ad sanctae Crucis arcam se deportari poposcit: gravabatur enim dolore humoris podagrici, scilicet ut vel eius foveretur auxilio. 3  Sed ubi ingressi viri, cereo accenso, cum armis huc illucque vagarentur per monasterium inquirentes eam, introeuntes in oratorium, repererunt iacentem super humum ante arcam sanctae Crucis. 4  Tunc unus acerbior caeteris, qui ad hoc scelus patrandum aggressus fuerat, ut abbatissam gladio divideret, ab alio, ut credo, divina providentia cooperante, cultro percutitur. 5  Profluente vero sanguine solo decubans, votum quod levi conceperat animo, non explevit. 6  Interea Iustina praeposita cum aliis sororibus palla altaris, quod erat ante Crucem dominicam, exstincto cereo, abbatissam operit. 7  Sed venientes cum evaginatis gladiis ac lanceis, scissa veste, et pene sanctimonialium manibus laniatis, apprehensam praepositam pro abbatissa, quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a capite soluta caesarie, detrahunt, et usque basilicam sancti Hilarii inter manus deferunt custodiae mancipandam. 8  Appropinquantesque basilicae, coelo modicum albescente, ubi cognoverunt non esse abbatissam, mox ad monasterium redire puellam praecipiunt; revertentesque, abbatissam apprehendunt, extrahunt, et in custodiam, iuxta sancti Hilarii basilicam, in loco ubi Basina metatum habebat, retrudunt, positis ad ostium custodibus, ne quis ullum captivae praeberet auxilium. 9  Exinde nocte subobscura aggressi monasterium, cum nullo fulgore accensi luminis potirentur, extracta promptuario cuppa, quae olim pice linita sicca remanserat, ignem iniiciunt, factaque pharo magna de huius incendio, cunctam monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant relinquentes. 10  Haec autem gesta sunt ante septem dies Paschae. 11  Cumque episcopus haec omnia graviter ferret, nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens: Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non retineatur: alioqui non celebrabo Pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ullus catechumenus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur iubeatur absolvi. 12  Quod si nec sic volueritis absolvi, collectis civibus auferam eam. 13  Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores deputat, dicens: Si eam violenter quis auferre tentaverit, statim eam gladio percutite. 14  Adfuit autem diebus illis Flavianus nuper domesticus ordinatus, cuius ope abbatissa sancti Hilarii ingressa basilicam absconditur [Sic Bec.; al. absolvitur]. 15  Inter haec ad sepulcrum sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae Crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. 16  Cumque hic furor superveniente die per Chrodieldis superbiam augeretur, et assiduae caedes et reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur, atque ita haec iactantia tumuisset ut consobrinam suam Basinam altiori cothurno despiceret, illa poenitentiam agere coepit, dicens: Erravi sequendo Chrodieldis iactantiam; et ecce despectui habeor ab eadem, et abbatissae meae contumax existo. 17  Et conversa, humiliavit se coram abbatissa, expetens pacem eius; fueruntque pariter uno animo eademque voluntate. 18  Denique orto scandalo, pueri qui cum abbatissa erant, dum seditioni quam Chrodieldis schola [coetus] commovit, resisterent, puerum Basinae percutiunt, qui cecidit et mortuus est. 19  At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina relicta abbatissa discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in pace quam prius habuerant redierunt. 20  Postea vero multae inter has scholas inimicitiae ortae sunt. 21  Quis unquam tantas plagas tantasque strages, vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix praeteriit dies sine homicidio, hora sine iurgio, vel momentum aliquod sine fletu! Haec autem Childebertus rex audiens, legationem ad Guntchramnum regem direxit, ut scilicet episcopi coniuncti de utroque regno, haec quae gerebantur sanctione canonica emendarent. 22  Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis nostrae personam, cum Ebregisilo Agrippinensi et ipso urbis Pictavae Maroveo episcopo iussit adesse; Guntchramnus vero rex Gundegisilum Burdegalensem cum provincialibus suis, eo quod ipse metropolis huic urbi esset. 23  Sed nos resultare coepimus, dicentes quod non accederemus ad hunc locum, nisi saeva seditio, quae per Chrodieldem surrexit, iudicis districtione prematur. 24  Pro hac causa Macconi, tunc temporis comiti, prolata praeceptio est, in qua iubebatur ut hanc seditionem, si resisterent, vi opprimeret. 25  Haec audiens Chrodieldis, sicarios istos cum armis ante ostium oratorii astare iubet, ut scilicet repugnantes contra iudicem, si vim vellet inferre, pariter resultarent. 26  Unde necessarium fuit huic comiti illuc cum armis procedere, et quosdam caesos vectibus, nonnullos telis transfixos, et acrius resultantes gladiorum ictibus affectos opprimere. 27  Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce Dominica, cuius prius virtutem despexerat, in obviam egreditur dicens: Nolite super me, quaeso, vim inferre, quae sum regina, filia regis, regisque alterius consobrina; nolite facere, nequando veniat tempus, ut ulciscar ex vobis. 28  Sed vulgus parvipendens quae ab ea dicebantur, irruens, ut diximus, supra hos resultantes, vinctos monasterio extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis caesarie, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decisis, seditio depressa quievit. 29  Tunc residentibus sacerdotibus qui aderant super tribunal Ecclesiae, adfuit Chrodieldis multa in abbatissam iactans convicia cum criminibus, asserens eam virum habere in monasterio, qui indutus vestimenta muliebria, pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque ipsi abbatissae famularetur assidue, indicans eum digito: En ipsum. 30  Qui cum in veste, ut diximus, muliebri coram omnibus astitisset, dixit se nullum opus posse virile agere, ideoque sibi hoc indumentum aptasse; abbatissam vero nonnisi tantum nomine nosse, seque eam nunquam vidisse, neque cum eadem colloquium habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pictava millibus degeret. 31  Igitur abbatissam de isto crimine non convincens, adiecit: Quae enim sanctitas in hac abbatissa versatur, quae viros eunuchos facit, et secum habitare imperiali ordine praecipit? Interrogata abbatissa, se de hac ratione nihil scire respondit. 32  Interea cum haec nomen pueri eunuchi protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens: Puer iste parvulus cum esset et infirmaretur in femore, desperatus coepit haberi; mater quoque eius sanctam Radegundem adivit, ut ei aliquod studium iuberet impendi. 33  At illa, me vocato, iussit ut si possim aliquid, adiuvarem. 34  Tunc ego, sicut quondam apud urbem Constantinopolitanam medicos agere conspexeram, incisis testiculis puerum sanum genitrici moestae restitui. 35  Nam nihil de hac causa abbatissam scire cognovi. 36  Sed cum nec de hac re abbatissa potuisset culpabilis reperiri, alias coepit Chrodieldis calumnias saevas inferre: quarum assertiones responsionesque, quia in iudicio, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis exemplaria lectioni libuit indere.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XIV. <<<     >>> EXEMPLAR IUDICII EARUMDEM.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.