monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XIII. <<<     >>> XV.

XIV.

1  Erat autem tunc temporis Theodulfus diaconus urbis Parisiacae, qui sibi videbatur in aliquo sciolus, qui saepius de hac causa altercationes movebat. 2  Hic autem de Parisiis urbe abscedens, Andegavis venit, et se Audoveo episcopo subdidit, propter antiquam amicitiam, quam simul Parisios commorantes habuerant: unde et a Ragnemodo Parisiacae urbis episcopo, saepius excommunicatus est, quod ad ecclesiam suam in qua diaconus ordinatus fuerat, redire differret. 3  Hic in tanta familiaritate cum praefato Andegavae urbis episcopo adhaeserat, ut non se posset ab eius importunitate discutere, pro eo quod bonis moribus et affectu pio erat. 4  Factum est autem ut aedificaret super muros urbis solarium, de quo coenae epulo perfuncto descendens, manum super diaconum sustentabat, qui intantum erat crapulatus a vino, ut vix vel figere gressum valeret, pueroque qui praeibat cum lumine, nescio quid commotus, pugno cervicem ferit. Quo impulso [Al. impulsu] hic cum se continere non potuisset, cum ipso impetu de muro praecipitatur, sudarium episcopi quod balteo dependebat arripiens, cum quo pene dilapsus fuerat, nisi pedes episcopi abbas velociter amplexus esset. 5  Qui ruens super lapidem, confractis ossibus, et crate pectoris, sanguinem cum felle disrupto evomens spiritum exhalavit. 6  Erat enim et vino deditus, et in adulterio dissolutus.