monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.227 r > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XII. <<<     >>> XIV.

XIII.

1  His autem diebus exstitit quidam de presbyteris nostris, Sadducaeae malignitatis infectus veneno, dicens non esse futuram resurrectionem. 2  Cumque nos eam sacris litteris praedictam, et apostolicae traditionis auctoritate monstratam affirmaremus, respondit: Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus utrum sit, an non, praesertim cum Dominus iratus primo homini quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. III, 19) Quid ad haec respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis; cum in pulverem redactum hominem resurgere ulterius divinitas non promittat? Cui ego: Quid de hac causa, vel ipsius Domini et Redemptoris nostri, vel patrum praedecessorum verba loquantur, nullum catholicorum nescire reor. 3  Nam in Genesi cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autem congregaberis ad populum tuum. 4  Sepultus in senectute bona (Gen. XXV, 8). 5  Et ad Cain dicitur: Quia vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). 6  Unde liquido apparet, vivere animas post egressum corporis, atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestolari. 7  Sed et de Iob scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectione mortuorum. 8  Et propheta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Nunquid qui dormit non adiiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? hoc est, Qui mortis somno opprimitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Isaias (Isai. 66.), quod de sepulcris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel propheta (Ezech. 37), cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem futuram edocuit. 9  Sed et illud manifetum fuit resurrectionis indicium, quod Elisaei (IV Reg. XIII, 21) ossa tangens exstinctum cadaver, virtutis effectu revixerit: quod ipsius Domini, qui est primogenitus mortuorum, resurrectio manifestavit: qui morti mortem intulit, et de sepulcro vitam mortuis reformavit (Apoc. I, 5). 10  Ad haec presbyter: Quod Dominus in assumpto homine mortuus fuerit ac resurrexerit, non ambigo: illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto. 11  Et ego: Et quae fuit necessitas Filio Dei de coelo descendere, carnem assumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem quem plasmaverat, non permitteret in morte perpetua derelinqui? Sed et iustorum animae, quae usque passionem eius infernali ergastulo tenebantur inclusae, eo veniente laxatae sunt. 12  Nam descendens ad inferos, dum tenebras nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciarentur, eduxit, iuxta illud, Et in sepulcro eius resurgent mortui. 13  Et presbyter ait: Nunquid possunt ossa in favillam redacta iterum animari, et hominem viventem proferre? Et ego respondi: Nos credimus quia quamlibet in pulverem redigatur homo, et aquis, ac terrae venti violenti impetu dispergatur, non sit difficile Deo haec ad vitam resuscitari. 14  Presbyter respondit: Hic maxime vos errare puto, ut asserere verbis lenibus tentetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis raptum, aquis immersum, piscium faucibus devoratum, in stercus redactum, et per secretum digestionis eiectum, aut aquis labentibus [Al. latentibus] deiectum, aut terra computrescente abolitum, ad resurrectionem venturum. 15  Ad haec ego respondi: Oblivioni apud te traditum est, ut opinor, quid Ioannes evangelista super pectus Dominicum recumbens, ac divini mysterii arcana rimans, in Apocalypsi dicat: Tunc, inquit, reddet mare mortuos suos (Apoc. XX, 13). 16  Unde manifestum est, quia quidquid humani corporis piscis absorbuit, ales rapuit, bestia deglutivit, a Domino coniunctum in resurrectionem reparandum erit: quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit: sed ita haec in integritatem solida, sicut prius fuerant, reparabit, ut corpus quod fuit in mundo, aut poenam iuxta meritum ferat, aut gloriam. 17  Sic enim ipse Dominus in Evangelio ait: Quia Filius hominis veniet in gloria Patris sui cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). 18  Sed et Martha cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio quia resurget in resurrectione in novissima die (Ioan. XI, 24). 19  Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita (Ibid. XI, 25). 20  Ad haec presbyter: Quomodo autem in psalmo dicitur, Quia non resurgunt impii in iudicio (Psal. I, 5)? Et ego respondi: Non resurgunt ut iudicent, sed resurgunt ut iudicentur. 21  Nec enim sedere cum impiis iudex potest, causas suorum redditurus actuum. 22  Et ille: Dominus, inquit, in Evangelio dixit, Qui non crediderit, iam iudicatus est (Ioan. III, 18): utique quia peribit resurrectioni. 23  Et ego respondi: Iudicatus est enim ut ad supplicium aeternum perveniat, quia non credidit Unigenitum Filium Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit corpore, patiatur. 24  Nec enim potest iudicium fieri, nisi prius resurgant mortui: quia sicut illos qui defuncti sunt sancti, coelum, ut credimus, retinet, de quorum sepulcris saepius virtus illa procedit, ut de his caeci illuminentur, claudi gressum recipiant, leprosi mundentur, et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, ita credimus et peccatores in illo infernali carcere usque ad iudicium retineri. 25  Et presbyter ait: In psalmo autem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII, 16). 26  Ego dixi: Hoc est quod ipse Dominus per parabolam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala (Luc. XVI, 25). 27  Non autem cognovit dives ille purpuras suas et byssum, nec delicias convivii, quas ei vel aer, vel terra, vel mare protulerat; sicut nec Lazarus vulnera, aut putredines quas iacens ante eius ianuas perferebat, cum hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis. 28  Presbyter dixit: In alio psalmo legimus, Quia exiit spiritus eorum, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). 29  Ad haec ego: Bene ais. 30  Quia cum egressus fuerit ab homine spiritus, et iacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo reliquit, ac si verbi causa dicas: Non cogitat aedificare, plantare, agrum excolere; non cogitat congregare aurum, argentum, vel reliquas divitias mundi. 31  Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. 32  Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus in quo ipse, ut ait. 33  Christus loquebatur, evidenter exprimit dicens: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem: ut sicut ille mortuus est, et resurrexit, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). 34  Et iterum: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 35  Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 51). 36  Et iterum: Stella autem differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum (Ibid. XV, 41). 37  Item illic, Seminatur in corruptione, surget in incorruptione (Ibid. XV, 42), et reliqua. 38  Item illic, Omnes nos repraesentari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10). 39  Ad Thessalonicenses autem, evidentissime futuram resurrectionem designat dicens: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. 40  Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. 41  Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. 42  Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi: deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis (I Thess. IV, 12 et seqq.). 43  Plurima sunt enim de his testimonia quae hanc causam confirmant. 44  Sed tu ignoro quid ambigas de resurrectione, quam sancti exspectant pro merito, quam peccatores metuunt pro reatu. 45  Hanc enim resurrectionem, et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in aestate foliis tectae, hieme veniente nudantur; succedente vero verno tempore quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur. 46  Haec ostendunt et illa quae iaciuntur semina terris, quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus: Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36). 47  Quae omnia ad fidem resurrectionis mundo manifestata sunt. 48  Si enim resurrectio futura non est, quid proderit iustis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decidant ergo cuncti in voluntatibus suis, et faciat unusquisque quae placuerit, si iudicium futurum non erit. 49  Vel illud, improbe, non formidas, quod ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquit, Filius hominis in sede maiestatis suae, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis: et statuet oves quidem ad dexteram, haedos autem ad sinistram. 50  Et his dicet: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem: Discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. XXV, 31 et seqq.). 51  Atque ut ipsa Scriptura docet, Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam (Ibid. XXV, 46). 52  Putasne erit resurrectio mortuorum, aut iudicium operum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis dicens: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis et fides vestra (I Cor. XV, 14). 53  Ad haec contristatus presbyter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere in resurrectionem, iuxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.227 r > XIII.