monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XI. <<<     >>> XIII.

XII.

1  Ingeltrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini, puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit: unde reliqua congregatio maxime murmuravit, sed nobis increpantibus cessavit a iurgio. 2  Haec vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abstulerat, obsecravit ut neque in monasterio quod instituit, neque super sepulcrum eius permitteretur orare. 3  Quae octuagesimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepultaque est septimo Idus mensis primi [Martii]. 4  Sed veniens filia eius Berthegundis Turonis, cum non fuisset excepta, ad Childebertum regem abiit, postulans ut ei liceret in locum matris suae monasterium regere. 5  Rex vero oblitus iudicii quod matri eius fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec continentem ut res omnes quas mater vel pater eius habuerant, suo dominio subiugaret, et quidquid monasterio Ingeltrudis reliquerat auferretur. 6  Cum quo praecepto veniens, ita cunctam supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra praeter vacuos reliqueret parietes, colligens secum diversorum criminum reos, atque in seditionibus praeparatos: qui si quid erat de villis reliquis quod devotio dederat, fructum auferrent. 7  Tantaque ibi mala gessit, quae vix ex ordine possent narrari. 8  Haec vero, acceptis his rebus quas diximus, in Pictavum rediit, multa in abbatissam crimina vomens falsa, quae parens eius proxima habebatur.