monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , VIII. <<<     >>> X.

IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Cum haec agerentur, et Britanni circa urbes, Namneticam utique et Rhedonicam, valde saevirent, Guntchramnus rex exercitum contra eos commoveri iussit; in quorum capite Beppolenum et Ebracharium duces delegit. 2  Sed Ebracharius suspectus, quod si victoria cum Beppoleno patraretur, ipse ducatum eius acquireret, inimicitias cum eodem connectit, ac per viam totam se blasphemiis, conviciis atque maledictionibus lacessunt. 3  Verum per viam qua abierunt, incendia, homicidia, spolia ac multa scelera egerunt. 4  Interea venerunt ad Vicinoniam amnem, quam transmissi, ad Uldam fluvium pervenerunt; ibique dissipatis vicinitatis casis, pontes desuper statuunt, sicque exercitus omnis transivit. 5  Coniunctus enim fuerat eo tempore Beppoleno presbyter quidam, dicens: Si secutus me fueris, ego te usque Warochum ducam, ac Britannos tibi in unum collectos ostendam. 6  Fredegundis enim cum audisset, quod in hoc procinctu Beppolenus abiret, quia ei iam ex anteriore tempore invisus erat, Baiocassinos Saxones, iuxta ritum Britannorum tonsos, atque cultu vestimenti compositos, in solatium Warochi abire praecepit. 7  Adveniente autem Beppoleno cum iis qui eum sequi voluerunt, certamen iniit, multosque per biduum de Britannis ac Saxonibus suprascriptis interemit. 8  Recesserat enim ab eo Ebracharius cum maiori manu, nec ad eum accedere voluit, donec interemptum audiret. 9  Die autem tertio cum iam qui cum eo erant interficerentur, atque ipse sauciatus lancea repugnaret, irruentibus super eum Warocho cum supradictis, interfecerunt eum: incluserat enim eos inter angustias viarum atque paludes, in quibus magis luto necti, quam gladio trucidati sunt. 10  Ebracharius vero usque Venetos urbem accessit: miserat enim ad eum obviam episcopus regalis clericos suos cum crucibus et psallentio, qui eos usque ad urbem deduxerunt. 11  Ferebant etiam quidam eo tempore, quod Warochus in insulas fugere cupiens cum navibus oneratis auro, argentoque et reliquis rebus eius, cum alta maris cepisset, commoto vento, demersis navibus, res quas imposuerat, perdidisset: tamen ad Ebracharium veniens, pacem petiit, obsidesque cum multis muneribus tradidit, promittens se nunquam contra utilitatem Guntchramni regis esse venturum. 12  Quo recedente, et regalis episcopus cum clericis et pagensibus urbis suae, similia sacramenta dedit, dicens: Quia nihil nos dominis nostris regibus culpabiles sumus, nec unquam contra utilitatem eorum superbi exstitimus, sed in captivitate Britannorum positi, gravi iugo subditi sumus. 13  Pace igitur celebrata inter Warochum atque Ebracharium, dixit Warochus: Discedite nunc et renuntiate, quia omnia quae iusserit rex, sponte implere curabo: quod ut plenius credere debeatis, nepotem meum obsidem tribuam. 14  Et ita fecit, cessatumque est a bello. 15  Verumtamen multitudo magna, sicut de regali exercitu, ita et de Britannis caesa est. 16  Egrediente autem exercitu a Britanniis, ac transeuntibus amnem robustioribus, inferiores et pauperes qui cum his erant simul transire non potuerunt. 17  Cumque in littus illud Vicinoniae amnis restitissent, Warochus oblitus sacramenti atque obsidum quos dederat, misit Canaonem filium suum cum exercitu, apprehensisque viris quos in littore illo reperit, vinculis alligat, resistentes interficit, nonnullis qui cum caballis torrentem transmeare voluerunt, ab ipsius torrentis impetu in mare deiectis. 18  Dimissi sunt postea multi a coniuge Warochi cum cereis et tabulis quasi liberi, et ad propria sunt regressi. 19  Exercitus vero ipsius qui prius transierat, metuens per viam illam qua venerat regredi, ne forte mala quae fecerat pateretur, ad Andegavam urbem dirigit, Meduanae torrentis expetens pontem: sed parva quae prius transiit manus, ad ipsum quem praefati sumus pontem, spoliati, caesi et ad omne dedecus sunt redacti. 20  Per Turonicum vero transeuntes, praedas agentes multos exspoliaverunt; inopinantes enim repererant incolas loci. 21  Multi tamen de hoc exercitu ad Guntchramnum regem accesserunt, dicentes quia Ebracharius dux ac Uviliacharius comes, accepta pecunia ab Warocho, exercitum perire fecissent. 22  Qua de causa Ebracharius praesentatus, multum conviciis actus a rege, a praesentia eius discedere iussus est, Uviliachario comite per fugas latitante.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.