monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , V. <<<     >>> VII.

VI.

1  Apud Arvernos vero vincti carceris, nocte nutu Dei disruptis vinculis, reseratisque aditibus custodiae egressi, ecclesiam ingressi sunt. 2  Quibus cum Eulalius comes onera catenarum addi iussisset, ut super eos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt: et sic obtinente Avito pontifice eruti, propriae sunt redditi libertati.