monumenta.ch > Lucanus > sectio 450 > bnf13013.107 > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , IV. <<<     >>> VI.

V.

1  His autem diebus Cuppa, qui quondam comes stabuli Chilperici regis fuerat, irrupto Turonicae urbis termino, pecora reliquasque res, quasi praedam exercens, diripere voluit. 2  Sed cum hoc incolae praesensissent, collecta multitudine eum sequi coeperunt. 3  Excussaque praeda, duobus ex pueris eius interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis, quos vinctos ad Childebertum regem transmiserunt; quos ille in carcerem coniici iubens, interrogare praecepit, cuius auxilio Cuppa fuisset ereptus, ut ab iis non comprehenderetur qui sequebantur. 4  Responderunt hoc Animodi vicarii dolo, qui pagum illum iudiciaria regebat potestate, factum fuisse. 5  Protinusque directis rex litteris ad comitem urbis, iubet ut eum vinctum in praesentiam regis dirigeret: quod si resistere conaretur, vi oppressum etiam interficeret, si principis gratiam cupiebat acquirere. 6  Sed ille non resistens, datis fideiussoribus, quo iussus est abiit, repertumque Flavianum domesticum, causatus cum socio, nec noxialis inventus, pacificatus cum eodem, redire ad propria iussus est, datis tamen domestico illi muneribus prius. 7  Ipse quoque Cuppa iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badegisili, quondam Cenomanensis episcopi, diripere sibi in matrimonium voluit; irruens autem nocte cum cuneo sociorum in villa Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, praesensit eum dolumque eius Magnatrudis materfamilias, genitrix scilicet puellae: egressaque cum famulis contra eum vi repulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est.