monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38 > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , II. <<<     >>> IV.

III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  His a Grippone Childeberto regi relatis, confestim exercitum in Italiam commoveri iubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. 2  Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessario inserenda. 3  Audoualdus vero dux cum Vinthrione commoto Campaniae populo, cum ad Mettensem urbem, quae ei in itinere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regioni putaretur inferre. 4  Sed et alii quoque duces similiter cum phalangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem afficerent, quam quiddam victoriae de inimica gente patrarent. 5  Appropinquantes autem ad terminum Italiae, Audoualdus cum sex ducibus dexteram petiit, atque ad Mediolanensem urbem advenit, ibique eminus in campestria castra posuerunt. 6  Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, importune accedens, iaculo sub papilia sauciatus, cecidit et mortuus est. 7  Hi autem cum egressi fuissent in praedam, ut aliquid victus acquirerent, a Langobardis irruentibus passim per loca prosternebantur. 8  Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territorio, quod Coresium vocitant, ex quo parvus quidam fluvius, sed profundus egreditur; super huius laci littus Langobardos residere audierant. 9  Ad quem cum appropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, transirent, a littore illo unus Langobardorum stans lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens: Hodie apparebit cui divinitas obtinere victoriam praestet. 10  Unde intelligi datur, hoc signum sibi Langobardos praeparavisse. 11  Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et ecce omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. 12  Hi quoque transeuntes flumen, nullum de iis reperiunt, nisi tantum recognoscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerant, vel tentoria fixerant. 13  Cumque nullum de iis deprehendissent, ad castra sua regressi sunt, ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes adesse exercitum in solatium eorum, dicentesque: Quia post triduum cum eisdem veniemus, et hoc vobis erit signum: Cum videritis villae huius, quae in monte sita est, domus [Pro domos] incendio concremari, et fumum incendii ad coelos usque sustolli, noveritis nos cum exercitu quem pollicemur adesse. 14  Sed exspectantes iuxta placitum dies sex, nullum ex iis venisse contemplati sunt. 15  Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. 16  Morbus etiam dysenteriae graviter exercitum afficiebat, eo quod aeres incongrui insuetique iis hominibus essent, ex quo plerique interierunt. 17  Commoto autem vento et data pluvia, cum paulisper refrigescere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. 18  Quid plura? per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent, neque se de inimicis ulcisci possent, eo quod se in locis communissent firmissimis; neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinenses munierat muros; infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus, ac fame attritus, redire ad propria destinavit. 19  Subdens etiam illud, acceptis sacramentis, regis ditionibus quod pater eius prius habuerat, de quibus locis et captivos, et alias abduxere praedas. 20  Et sic regredientes ita fame conficiebantur, ut prius et arma et vestimenta ad coemendum victum demerent, quam locum genitalem contingerent. 21  At Aptacharius Langobardorum rex, legationem ad Guntchramnum regem cum huiuscemodi verbis direxit: Nos, piissime rex, subiecti atque fideles vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, et esse desideramus; nec discedimus a sacramento quod praedecessores nostri vestris praedecessoribus iuraverunt. 22  Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit pax nobis et concordia, ut ubi necessarium fuerit contra inimicos auxilium praebeamus, ut vestra scilicet nostraque gente salvata, ac nos pacificos cognoscentes, terreantur magis adversarii qui in circuitu obstrepunt de amicitia, quam de nostra discordia gratulentur. 23  Pacifice haec Guntchramnus rex verba suscepit, misitque eos ad nepotem suum Childebertum regem. 24  Dum autem his narratis in loco commorarentur, venerunt alii qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes, Paulumque in loco eius substitutum, eiusmodi verba quae supra diximus, deferentes. 25  Sed Childebertus rex placitum cum eisdem ponens, ut quid ei in posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere iussit.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38 > III.