monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , I. <<<     >>> III.

II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Grippo autem ab imperatore Mauricio rediens, haec nuntiavit, quod anno superiore cum adepto navigio cum sociis suis Africae portum attigisset, Carthaginem magnam ingressi sunt. 2  Ubi dum morarentur, iussionem opperientes praefecti qui aderat, qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Evantii scilicet, qui cum eodem abierat, direptam speciem de manu cuiusdam negotiatoris ad metatum detulit. 3  Quem ille prosecutus cuius res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat; sed isto differente, cum de die in diem hoc iurgium in maius propagaretur, quadam die negotiator puerum illum in platea reperit, apprehensoque vestimento eius, tenere coepit dicens: Quia non a me laxaberis, priusquam res quas violenter diripuisti, meae ditioni restituas. 4  At ille excutere se de eius manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statim ad metatum regressus est, nec aperuit sociis quae gesta fuerant. 5  Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati, Bodegisilus filius Mummoleni Suessionici, et Evantius filius Dynamii Arelatensis, et hic Grippo genere Francus, qui elevantes de epulo, sopori se dederant pro quiete. 6  Quare cum seniori urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus, vel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum dirigit. 7  At illi inopinantes expergefacti, obstupescunt, cernentes haec quae gerebantur. 8  Tunc ille qui prior erat, exclamabat dicens: Arma deponite, et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice qualiter homicidium factum est. 9  Haec illi audientes, timore perterriti, adhuc ignorantes quae gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. 10  Iuraverunt homines illi, quod custodire impatientia non permisit. 11  Sed mox egredientem Bodegisilum gladio percutiunt, similiter et Evantium. 12  Quibus ante ostium metatus prostratis, Grippo arreptis armis cum pueris qui secum erant, processit ad eos, dicens: Quae gesta fuerunt non ignoramus, et ecce socii itineris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati. 13  Iudicabit Deus iniuriam nostram, et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis: nec ultra erit pax inter reges nostros imperatoremque vestrum. 14  Nos enim pro pace venimus, et pro adiutorio reipublicae impertiendo. 15  Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non custodiatur inter principes pax promissa. 16  Haec et huiuscemodi Grippone verba proferente, soluto Carthaginensis belli procinctu, regressus est unusquisque ad propria. 17  Praefectus vero ad Gripponem accedens, mulcere coepit animos eius de iis quae gesta fuerant, ordinans qualiter ad praesentiam imperatoris accederet. 18  Qui veniens narrata legatione pro qua directus fuerat, exitium sociorum exposuit. 19  Qua de causa imperator valde molestus, pollicitus est ulcisci mortem eorum, iuxta id quod Childeberti regis iudicium promulgaret. 20  Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est.