monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI DECIMI. <<<     >>> II.

I.

1  Anno igitur quintodecimo Childeberti regis, diaconus noster ab urbe Roma cum sanctorum pignoribus veniens, sic retulit, quod anno superiore mense nono tanta inundatione Tiberis fluvius urbem Romam obtexerit, ut aedes antiquae diruerentur; horrea etiam ecclesiae subversa sint, in quibus nonnulla millia modiorum tritici periere. 2  Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validae, per huius fluvii alveum in mare descendit; sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus, littori eiectae sunt. 3  Subsecuta est de vestigio clades, quam inguinariam vocant. 4  Nam medio mense undecimo adveniens, primum omnium, iuxta illud quod in Ezechiele propheta legitur, A sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 6), Pelagium papam perculit, et sine mora exstinxit: quo defuncto, magna strages populi de hoc morbo facta est. 5  Sed quia Ecclesia Dei absque rectore esse non poterat, Gregorium diaconum plebs omnis elegit. 6  Hic enim de senatoribus primis, ab adolescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit; septimum infra urbis Romae muros instituit: quibus tantam delegans terrarum copiam, quanta ad victum quotidianum praebendum sufficeret, reliqua vendidit cum omni praesidio domus, ac pauperibus erogavit; et qui ante serico contectus, ac gemmis micantibus solitus erat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu, ad altaris Dominici ministerium consecratur; septimusque levita ad adiutorium papae asciscitur. 7  Tantaque ei abstinentia in cibis, vigilantia in orationibus, strenuitas in ieiuniis erat, ut infirmato stomacho vix consistere posset. 8  Litteris grammaticis, dialecticisque ac rhetoricis ita erat institutus, ut nulli in urbe ipsa putaretur esse secundus. 9  Hunc apicem attentius fugere tentans, ne quod prius abiecerat, rursum ei in saeculo de adepto honore iactantia quaedam subreperet: unde factum est ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cuius filium ex lavacro sancto susceperat, coniurans et multa prece poscens ne unquam consensum praeberet populis, ut hunc huius honoris gloria sublimaret. 10  Sed praefectus urbis Romae Germanus eius anticipavit nuntium, et comprehenso, disruptis epistolis, consensu quem populus fecerat imperatori direxit. 11  At ille gratias Deo agens pro amicitia diaconi, quod reperisset locum honoris eius, data praeceptione ipsum iussit institui. 12  Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda poenitentia in hunc modum exorsus est. 13  ORATIO GREGORII AD PLEBEM. « Oportet, fratres dilectissimi, ut flagella Dei quae metuere ventura debuimus, saltem praesentia et experta timeamus. 14  Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa, quam patimur, poena dissolvat: ut enim propheta teste praedictum est, Pervenit gladius usque ad animam (Ierem. IV, 10). 15  Ecce etenim cuncta plebs coelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur: nec languor mortem praevenit, sed languoris moras, ut cernitis, mors praecurrit. 16  Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta poenitentiae convertatur. 17  Pensate ergo, qualis ad conspectum districti Iudicis pervenit, cui non vacat flere quod fecit. 18  Habitatores quique non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt: domus vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum haeredes praecedunt. 19  Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. 20  Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus, et quod nequiter egimus flendo puniamus. 21  Praeveniamus faciem eius in confessione (Psalm. XCIV, 2), et sicut propheta admonet, Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum (Thren. III, 41). 22  Ad Deum quippe corda cum manibus levare est, orationis nostrae studium merito bonae operationis erigere. 23  Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). 24  Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet: veternosas namque Ninivitarum culpas triduana poenitentia abstersit (Ion. III, 10); et conversus latro vitae praemia, etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit (Luc. XXIII, 43). 25  Mutemus [Al. levemus] igitur corda, et praesumamus nos iam percepisse quod petimus. 26  Citius ad precem Iudex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur. 27  Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos importunis fletibus insistamus. 28  Ea namque, quae ingrata esse hominibus importunitas solet, iudicio Veritatis placet; quia pius ac misericors Deus vult a se precibus veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci; hic etenim per psalmistam dicit: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te: et magnificabis me (Psalm. XLIX, 15). 29  Ipse ergo sibi testis est, quia invocantibus misereri desiderat, qui admonet ut invocetur. 30  Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, ab ipso feriae quartae primo diluculo, septiformem Letaniam iuxta distributionem inferius designatam, devota ad lacrymas mente veniamus, ut districtus Iudex cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae [Al. proposita] damnationis parcat. 31  Clerus igitur egrediatur ab ecclesia sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, cum presbyteris regionis sextae. 32  Omnes vero abbates cum monachis suis, ab ecclesia sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, cum presbyteris regionis quartae. 33  Omnes abbatissae cum congregationibus suis, egrediantur ab ecclesia sanctorum martyrum Marcellini et Petri, cum presbyteris regionis primae. 34  Omnes infantes, ab ecclesia sanctorum martyrum Ioannis et Pauli cum presbyteris regionis secundae. 35  Omnes vero laici, ab ecclesia sancti protomartyris Stephani, cum presbyteris regionis septimae. 36  Omnes mulieres viduae, ab ecclesia sanctae Eufemiae cum presbyteris regionis quintae. 37  Omnes autem mulieres coniugatae egrediantur ab ecclesia sancti martyris Clementis, cum presbyteris regionis tertiae. 38  Ut de singulis ecclesiis exeuntes cum precibus ac lacrymis, ad beatae Mariae semper virginis genitricis Domini Dei nostri Iesu Christi basilicam congregemur, ut ibi diutius cum fletu ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promereri valeamus. 39  » Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere iussit per triduum, ac deprecari Domini misericordiam. 40  De hora quoque tertia veniebant utrique chori psallentium ad ecclesiam, clamantes per plateas urbis, Kyrie eleison. 41  Asserebat autem diaconus noster qui aderat, in unius horae spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoginta homines ad terram corruisse, et spiritum exhalasse. 42  Sed non destitit sacerdos tantus praedicare populo, ne ab oratione cessarent. 43  Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconatu degeret. 44  Cumque latibula fugae praepararet, capitur, trahitur, et ad beati apostoli Petri basilicam deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus papa urbi datus est. 45  Sed nec destitit diaconus noster, nisi ad episcopatum eius de Porto rediret, et qualiter ordinatus fuerit, praesenti contemplatione suspiceret.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI DECIMI. <<<     >>> II.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.