monumenta.ch > Hieronymus > sectio 49 > XLIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XLIII. <<<    

XLIV.

1  Eo anno post clausum Pascha, tam immensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium, etiam per minores vallium meatus, ingentia currere flumina viderentur; arbores in autumno floruerunt, et poma, sicut prius dederant, ediderunt. 2  Mense nono rosae apparuerunt. 3  Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentia littora loca, quae nunquam contingere consueta fuerant, operirent, non minimum sationibus inferentia damnum.