monumenta.ch > Hieronymus > 80 > XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XLII. <<<     >>> XLIV.

XLIII.

1  Posthaec Maroveus episcopus cum diversa improperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae beati Hilarii, ad Gundegisilum episcopum, et reliquos comprovinciales eius destinat, ut data communione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur; sed nequaquam potuit obtinere. 2  Childebertus autem rex, cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet, vel puellarum quae egressae fuerant, molestias pateretur, Theutharium presbyterum ad dirimendas querimonias quae inter easdem agebantur, destinat. 3  Qui provocatis Chrodielde cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: Non venimus, quia a communione suspensae sumus. 4  Si reconciliari meremur, tunc ad audientiam venire non differimus. 5  Haec audiens ille, ad episcopos abiit; cumque cum his de hac causa locutus fuisset, nullum effectum obtinere potuit de communione earum, et sic ad urbem Pictavam regressus est. 6  Puellae vero separatae ab invicem, aliae ad parentes, aliae ad domos proprias, nonnullae in haec monasteria, in quibus prius fuerant, sunt regressae; quia hiemem validam simul positae propter penuriam ligni tolerare non poterant. 7  Paucae tamen cum Chrodielde et Basina remanserunt. 8  Erat enim tunc et inter eas magna discordia, pro eo quod altera alteri se praeponere cupiebat.