monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

XXXII.

1  Commotus autem rex vias claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberti regno per eius regni territorium pervium posset habere, dicens: Quia per nequitiam eius, qui cum rege Hispaniae foedus iniit, exercitus corruit meus, et ut se non subdant urbes illae ditioni meae, eius hoc immissio facit. 2  Additum est etiam huic causae aliud amaritudinis incendium, quod Childebertus rex filium suum seniorem. 3  Theodobertum nomine, Suessionas dirigere cogitabat: quae res suspicionem fecerat Guntchramno regi, dicente eo: Quia in hoc filium suum nepos meus Suessionas dirigit, ut Parisios ingredi faciat, regnumque meum auferre cupiat: quod nunquam Childebertus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit. 4  Multa autem et in Brunichildem reginam opprobria iactabat, dicens eius consilio haec a filio fieri, addens etiam quod Gundovaldi quondam filium invitatum coniugio copulare vellet. 5  Unde etiam synodum episcoporum in kalendis Novembribus congregari praecepit. 6  Multique de extremis partibus Galliarum ad hunc conventum properantes, de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimine exuit sacramentis: et sic viis iterum reseratis, pervium patefecit volentibus ad regem Childebertum accedere.