monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXII. <<<     >>> XXIV.

XXIII.

1  Agericus vero Viridunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter aegrotaret, pro eo quod Guntchramnus Boso, pro quo fideiussor exstiterat, interfectus esset; vel etiam abdita amaritudine, quod Berthefredus infra oratorium domus ecclesiasticae fuerat interfectus, et praesertim cum ipsos Guntchramni filios secum retinens quotidie fleret, dicens: In meo vos odio orphani relicti estis; his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine aggravatus, et maxime forti inedia consumptus, diem obiit, appositusque est in sepulcro. 2  Buciovaldus quoque abbas eius pro episcopatu cucurrit, sed nihil obtinuit. 3  Charimerem enim referendarium cum consensu civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Buciovaldo abbate postposito. 4  Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccusvalidus vocitabatur. 5  Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus, in cuius ecclesiam Virgilius abbas Augustodunensis, opitulante Syagrio epsicopo, substitutus est.