monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

XXII.

1  Nam sicut superius diximus, Massiliensis urbs contagio pessimo aegrota, quanta sustinuerit, altius replicare placuit. 2  His enim diebus Theodorus episcopus ad regem abierat, quasi aliquid contra Nicetium patricium suggesturus. 3  Sed cum a rege Childeberto minime de hac causa fuisset auditus, ad propria redire disposuit. 4  Interea navis ab Hispania una cum negotio solito ad portum eius appulsa est, quae huius morbi fomitem secum nequiter deferebat: de qua cum multi civium diversa mercarentur, una confestim domus, in qua octo animae erant, hoc contagio interfectis habitatoribus, relicta est vacua. 5  Nec statim hoc incendium luis per domos spargitur totas: sed interrupto certi temporis spatio, ac velut in segetem flamma accensa, urbem totam morbi incendio conflagravit. 6  Episcopus tamen urbis accessit ad locum, et se infra basilicae sancti Victoris septa continuit cum paucis qui tunc cum ipso remanserant, ibique per totam urbis stragem orationibus ac vigiliis vacans Domini misericordiam exorabat, ut tandem, cessante interitu, populo liceret in pace quiescere. 7  Cessante vero hac plaga mensibus duobus, cum iam populus securus redisset ad urbem, iterum succedente morbo, qui redierant sunt defuncti: sed et multis vicibus deinceps ab hoc interitu gravata est.