monumenta.ch > Hieronymus > sectio 47 > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XX. <<<     >>> XXII.

XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Ipse autem rex, ut saepe diximus, in eleemosynis magnus, in vigiliis atque ieiuniis promptus erat. 2  Nam tunc ferebatur Massiliam a lue inguinaria valde vastari, et hunc morbum usque ad Lugdunensem vicum, Octavum nomine, fuisse celeriter propalatum. 3  Sed rex, ac si bonus sacerdos, providens remedia, quibus cicatrices peccatoris vulgi mederentur, iussit omnem populum ad ecclesiam convenire, et Rogationes summa cum devotione celebrari, et nihil aliud in usu vescendi, nisi panem hordeaceum cum aqua munda assumi, vigiliisque adesse instanter omnes iubet: quod eo tempore ita gestum est. 4  Per triduum enim, ipsius eleemosynis largius solito praecurrentibus, ita de cuncto populo formidabat, ut iam tunc non rex tantum, sed etiam sacerdos Domini putaretur, totam spem suam in Domini miserationem transfundes, et in ipso iactans cogitationes, quae ei superveniebant, a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat. 5  Nam celebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quaedam, cuius filius quartano typo gravatur et in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi usque ad tergum regis, abruptisque clam regalis indumenti fimbriis in aquam posuit filioque bibendum dedit, statimque restincta febre sanatus est. 6  Quod non habetur a me dubium, cum ego ipse saepius larvas energia famulante nomen eius invocantes audierim, ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius discernente, fateri.