monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Eo anno quoque decimo tertio regis Childeberti, cum ad occursum eius usque Mettensem urbem properassemus, iussi sumus ad Guntchramnum regem in legationem accedere; quem apud urbem Cabillonensem reperimus, dicentes: Salutem uberrimam mittit tibi gloriosissimus nepos tuus Childebertus, o inclyte rex, immensas referens gratias pietati tuae, quod a te iugiter commonetur, ut ea agat quae et Deo placeant, et tibi sint accepta, et populo congrua. 2  De his vero quae locuti simul fuistis omnia implere promittit, nec quidquam se de pactionibus quae inter vos conscriptae sunt, irrumpere pollicetur. 3  Et rex ad haec ait: Non similiter ego gratias ago, quod taliter irrumpitur quod mihi promissum est. 4  Pars mea de urbe Silvanectensi non redditur; homines quos pro utilitate mea, quia mihi infensi erant, migrare volui, non permiserunt. 5  Et quomodo dicitis quod nihil de pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepos meus? Et nos ad haec: Nihil vult contra pactiones agere illas, sed omnia implere promittit, ita ut de praesenti, si ad divisionem Silvanectensem vis mittere, nec tardetur: statim enim recipies tuum. 6  De hominibus vero quos dicis, nomina scripta tradentur, et omnia quae promissa sunt implebuntur. 7  Haec nobis loquentibus, pactionem ipsam relegi rex coram astantibus iubet. 8  EXEMPLAR PACTIONIS. « Cum in Christi nomine praecellentissimi domni Guntchramnus et Childebertus reges, et gloriosissima domna Brunichildis regina, Andelaum charitatis studio convenissent, ut omnia quae undecunque inter ipsos scandalum poterant generare, pleniori consilio definirent: id inter eos, mediantibus sacerdotibus atque proceribus, Deo medio, charitatis studio sedit, complacuit atque convenit. 9  Ut quandiu eos Deus omnipotens in praesenti saeculo superesse voluerit, fidem et charitatem puram et simplicem sibi debeant conservare. 10  Similiter quia domnus Guntchramnus iuxta pactionem, quam cum bonae memoriae domno Sigiberto inierat, integram portionem, quae est de regno Chariberti, illis fuerat consecutus, sibi diceret in integrum redhiberi; et pars domni Childeberti, ea quae pater suus possederat, ad se vellet ex omnibus revocare: id inter ipsos constat fixa deliberatione finitum, ut in illam tertiam portionem de Parisiensi civitate cum terminis et populo suo, quae ad domnum Sigibertum de regno Chariberti conscripta pactione pervenerat, cum castellis Duno et Vindocino, et quidquid de pago Stampensi vel Carnoteno in pervio illo antefatus rex cum terminis et populo suo perceperat, in iure et dominatione domni Guntchramni, cum eo quod superstite domno Sigiberto de regno Chariberti antea tenuit, debeant perpetualiter permanere. 11  Pari conditione civitates Meldis, et duas portiones de Silvanectis, Turonis, Pictavis, Abrincatas, VicoIulii, Consoranis, Lapurdo et Albige, domnus Childebertus rex cum terminis a praesenti die suae vindicet potestati. 12  Ea igitur conditione servata, ut quem Deus de ipsis regibus superstitem esse praeceperit, regnum illius, qui absque filiis de praesentis saeculi luce migraverit, ad se in integritatem iure perpetuo debeat revocare, et posteris suis, Domino auxiliante, relinquere. 13  Illud specialiter placuit per omnia inviolabiliter conservari, ut quidquid domnus Guntchramnus rex filiae suae Chlothieldi contulit, aut adhuc Deo propitiante contulerit, in omnibus rebus atque corporibus, tam in civitatibus, quam agris vel reditibus, in iure et dominatione ipsius debeant permanere: et si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere, aut quidquam [Al. cuiquam] conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino, conservetur, neque a quocunque ullo unquam tempore convellatur, et sub tuitione ac defensione domni Childeberti, cum his omnibus quae ipsam transitus genitoris sui invenerit possidentem, sub omni honore et dignitate secura debeat possidere. 14  Pari conditione repromittit domnus Guntchramnus rex, ut si, ut habet humana fragilitas, quod divina pietas non permittat, nec ille videre desiderat, contigerit domnum Childebertum, eo superstite de hac luce migrare, filios suos Theodobertum et Theodoricum reges, vel si adhuc alios ipsi Deus dare voluerit, ut pius pater sub sua tuitione et defensione recipiat, ita ut regnum patris eorum sub omni soliditate possideant; et genitricem domni Childeberti, domnam Brunichildem reginam, vel filiam eius Chlodosuindam, germanam domni Childeberti regis, quandiu infra regionem Francorum fuerit, vel eius reginam Faileubam, tanquam sororem bonam, et filias in sua tuitione et defensione, spiritali dilectione, recipiat, et sub omni honore et dignitate cum omnibus rebus earum, cum civitatibus, agris, reditibus vel cunctis titulis, et omni corpore facultatis, tam quod praesenti videntur tempore possidere, quam quod adhuc, Christo praesule, iuste potuerint augmentare, sub omni securitate et quiete possideant: ut si quid de agris fiscalibus, vel speciebus, atque praesidio, pro arbitrii sui voluntate facere, aut cuiquam conferre voluerint, fixa stabilitate in perpetuo conservetur, nec a quibuscunque voluntas illarum ullo tempore convellatur. 15  De civitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemovica, Cadurco, Benarno et Begorra, quas Gailesuindam germanam domnae Brunichildis, tam in dote quam in morganegiba, hoc est, matutinali dono, in Franciam venientem certum est acquisisse. 16  Quas etiam per iudicium gloriosissimi domni Guntchramni regis vel Francorum, superstitibus Chilperico et Sigiberto regibus, domna Brunichildis noscitur acquisisse, ita convenit, scilicet ut Cadurcum civitatem, cum terminis et cuncto populo suo domna Brunichildis de praesenti in sua proprietate percipiat. 17  Reliquas vero civitates, ex hac conditione superius nominatas, domnus Guntchramnus dum advivit possideat, ita ut quandoque post eius transitum in dominationem domnae Brunichildis heredumque suorum cum omni soliditate, Deo propitio, revertantur; nec superstite domno Guntchramno, neque a domna Brunichilde, neque a filio suo Childeberto rege, filiisque suis, quolibet ingenio, vel tempore repetantur. 18  Simili modo convenit, ut Silvanectis domnus Childebertus in integritate teneat; et quantum tertia domni Guntchramni exinde debita competit, de tertia domni Childeberti, quae est in Rossontensi, domni Guntchramni partibus compensetur. 19  Similiter convenit, ut secundum pactiones inter domnum Guntchramnum et bonae memoriae domnum Sigibertum initas, leudes illi, qui domno Guntchramno post transitum domni Chlothacharii sacramenta primitus praebuerunt; et si postea convincuntur in parte alia tradidisse, de locis ubi commanere videntur, convenit ut debeant removeri. 20  Similiter et qui post transitum domni Chlothacharii convincuatur domno Sigiberto sacramenta primitus praebuisse, et se in aliam partem transtulerunt, modo simili removeantur. 21  Similiter quidquid antefati reges ecclesiis aut fidelibus suis contulerunt, aut adhuc conferre cum iustitia, Deo propitiante, voluerint, stabiliter conservetur; et quidquid unicuique fidelium in utriusque regno per legem et iustitiam redhibetur, nullum ei praeiudicium pariatur, sed liceat res debitas possidere atque recipere. 22  Et si aliquid cuicunque per interregna sine culpa sublatum est, audientia habita restauretur. 23  Et de eo quod per munificentias praecedentium regum unusquisque usque ad transitum gloriosae memoriae domni Chlothacharii regis possedit, cum securitate possideat, et quod exinde fidelibus personis ablatum est, de praesenti recipiat. 24  Et quia inter praefatos reges pura et simplex est in Dei nomine concordia illigata, convenit ut in utroque regno utriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam privatis, quicunque voluerit ambulare, pervium nullis temporibus denegetur. 25  Similiter convenit, ut nullus alterius leudes nec sollicitet, nec venientes excipiat. 26  Quod si forsitan pro aliqua amissione partem alteram crediderit expetendam, iuxta qualitatem culpae excusati reddantur. 27  Hoc etiam huic addi placuit pactioni, ut si qua pars praesentia statuta sub quacunque calliditate, tempore quocunque transcenderit, omnia beneficia, tam repromissa quam in praesenti collata, amittat, et illi proficiat qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit, et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta. 28  His itaque omnibus definitis, iurant partes per Dei omnipotentis nomen et inseparabilem Trinitatem, vel divina omnia ac tremendum diem iudicii, se omnia, quae superius scripta sunt, absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturos. 29  Facta pactio sub die quarto kalendis Decembris, anno vicesimo sexto [I. anno 587] regni domni Guntchramni regis, domni Childeberti vero duodecimo anno. 30  Lectis igitur pactionibus, ait rex: Iudicio Dei feriar, si de his quidquam transcendero quae hic continentur. 31  Et conversus ad Felicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: Dic, o Felix, iam enim plenissime connexuisti amicitias inter sororem meam Brunichildem, et inimicam Dei et hominum Fredegundem. 32  Quo negante, ego dixi: Non dubitet rex quia illae amicitiae inter easdem custodiuntur, quae ante hos annos plurimos sunt ligatae. 33  Nam certe scias quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. 34  Utinam tu, o rex gloriosissime, minus cum ea charitatem haberes. 35  Nam, ut saepe cognovimus, dignius eius legationem quam nostram excipis. 36  Et ille: Scias, inquit, sacerdos Dei, quia sic eius legationem suscipio, ut charitatem nepotis mei Childeberti regis non omittam. Nam ibi [Al. illi] amicitias ligare non possum, de qua saepius processerunt, qui mihi vitam praesentem auferrent. 37  Haec eo dicente, Felix ait - Pervenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit (V. sup. cap. 16), quae neptem vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonium postularet. 38  Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit. 39  Rex ait: Non est optimum enim, ut illuc neptis mea ambulet, ubi soror sua est interfecta; sed nec illud rationabiliter complacet, ut non ulciscatur mors neptis meae Ingundis Felix respondet: Multum se exinde excusare volunt, aut sacramentis, aut quibuslibet aliis conditionibus iusseritis; tantum vos consensum praebete, ut ei Chlodosuinda, sicut postulat, desponsetur. 40  Rex ait: Si enim nepos meus implet quae in pactionibus conscribi voluit, et ego de his facio voluntatem eius. 41  Promittentibus nobis eum omnia impleturum, adiecit Felix: Deprecatur etiam pietatem vestram, ut ei solatium contra Langobardos tribuatis, qualiter expulsi de Italia, pars illa quam genitor suus vindicavit vivens, ad eum revertatur; reliqua vero pars per vestrum suumque solatium imperatoris ditionibus restituatur. 42  Respondit rex: Non, inquit, possum in Italiam exercitum meum dirigere, ut ultro eos morti tradam: gravissima enim lues Italiam nunc devastat. 43  Et ego: Indicastis enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa sunt quae debeant indagari: sed iuxta consuetudinem canonum, placebat gloriosissimo nepoti vestro, ut unusquisque metropolis cum provincialibus [Ch. comprovincialibus] suis coniungeretur: et tunc quae irrationabiliter in regione propria fiebant, sanctione sacerdotafi emendarentur. 44  Quae enim causa exstat, ut in unum tanta multitudo conveniat? Ecclesiae fides periculo ullo non quatitur, haeresis nova non surgit. 45  Quae erit ista necessitas, ut tanti debeant in unum coniungi Domini sacerdotes? Et ille: sunt multa, inquit, quae debeant discerni, quae iniuste gesta sunt, tam de incestis, quam de ipsis quae inter nos aguntur causis. 46  Sed praecipue illa Dei causa exstat omnibus maior, ut inquirere debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in ecclesia fuerit interemptus. 47  Sed et de iis qui pro luxuria accusantur debet esse discussio, ut aut victi sanctione sacerdotali debeant emendari, aut certe, si innocentes inveniuntur, publice error criminis auferatur. 48  Tunc iussit ut in kalendis mensis quarti haec synodus prolongaretur. 49  Et iis dictis, ad ecclesiam processimus: erat enim dies illa Dominicae Resurrectionis solemnitas. 50  Dictis igitur Missis, convivio nos ascivit, quod fuit non minus oneratum in ferculis, quam laetitia opulentum. 51  Semper enim rex de Deo, de aedificatione ecclesiarum, de defensione pauperum sermonem habens, ridebat interdum spiritali ioco delectans, addens etiam unde et nos aliquid laetitiae frueremur. 52  Dicebat enim et haec verba: Utinam mihi nepos meus promissa custodiat. 53  Omnia enim quae habeo eius sunt. 54  Tamen si eum scandalizat illud, quod legatos Chlotharii nepotis mei suscipio, nunquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur? Novi enim id magis incidere, quam in tongins promulgare. 55  Dabo enim Chlothario, si eum nepotem meum esse cognovero, aut duas, aut tres in parte aliqua civitates, ut nec hic videatur exhaeredari de regno meo, nec huic inquietudinem praepararent quae isti reliquero. 56  Haec et alia locutus, dulci nos affectu fovens ac muneribus onerans, discedere iubet, mandans ut ea semper Childeberto regi insinuentur, qua vitae eius commoda fient.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XIX. <<<     >>> XXI.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > XX.