monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , II. <<<     >>> IV.

III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Interea advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cabillonensem mense septimo celebratur, et Guntchramnus rex adfuit. 2  Verum ubi peractis solemnibus, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. 3  Qui dum properat contra regem, culter ei de manu dilabitur, apprehensoque repente, alium cultrum evaginatum in manu eius reperiunt. 4  Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus, et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: Sic enim tractavit qui me misit. 5  Quia cognovit rex multorum in se odia aggregata, et suspectus ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit: nec reperitur aditus qualiter ad eum cum gladiis possit accedere, nisi in ecclesia, in qua securus et nihil metuens stare dignoscitur, transverberetur. 6  Sed et his de quibus locutus fuit apprehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis dimisit vivum, quia nefas putavit, si is qui ab ecclesia eductus fuerat, truncaretur.