monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV. > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXIV. <<<     >>> XXVI.

XXV.

1  In alia vero insula, quae est proxima civitati Veneticae, erat stagnum validum, piscibusque refertum, quod in unius ulnae altitudinem conversum est in cruorem: ita per dies multos congregata canum atque avium inaestimabilis multitudo, sanguinem hunc lambens, satiata redibat in vesperum.