monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > bnf11947.196 r > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XX. <<<     >>> XXII.

XXI.

1  Itaque cum haec synodus ageretur, Childebertus rex apud Belsonancum villam, quae in medio Ardoennensis silvae sita est, cum suis coniungitur. 2  Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa est: sed parum consolationis emeruit. 3  Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa exoritur. 4  Ante paucos autem dies mortua propinqua uxoris eius sine filiis, in basilica urbis Mettensis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro. 5  Factum est autem, ut post dies paucos adesset festivitas beati Remigii, quae in initio mensis Octobris celebratur. 6  Discedentibus autem multis e civitate cum episcopo, et praesertim senioribus urbis cum duce, venerunt pueri Bosonis Guntchramni ad basilicam, in qua mulier erat sepulta. 7  Ingressi, conclusis super eos ostiis, detexerunt sepulcrum, tollentes et auferentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerunt. 8  Sentientes autem haec monachi basilicae illius, venerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi. 9  Quod videntes, nuntiaverunt haec episcopo suo ac duci. 10  Interea pueri, acceptis rebus, ascensisque equis, fugere coeperunt; sed timentes ne apprehensi in via diversis subigerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. 11  Posueruntque quidem res super altarium, sed foras egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia a Guntchramno Bosone transmissi sumus. 12  Sed cum ad placitum in villam quam diximus. 13  Childebertus cum proceribus suis convenisset, et Guntchramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufigit: ablataeque sunt ei deinceps omnes res, quas in Arverno de fisci munere promeruerat. 14  Sed et diversorum res quas male pervaserat, cum confusione reliquit.