monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.69 v > 204 v > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , IX. <<<     >>> XI.

X.

1  Denique cum interitum Merovechi atque Chlodovechi saepius lamentaretur, nesciretque ubi eos postquam interfecerant, proiecissent, venit ad regem homo qui diceret: Si mihi contrarium in posterum non habetur, indicabo in quo loco Chlodovechi cadaver sit positum. 2  Iuravit rex nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari. 3  Tunc ille: Veritatem, inquit, me loqui, o rex, ipsa ratio quae acta est comprobabit. 4  Nam quando Chlodovechus interfectus est, ac sub stillicidio oratorii cuiusdam sepultus, metuens regina ne aliquando inventus cum honore sepeliretur, iussit eum in alveum Matronae fluminis proiici. 5  Tunc intra lapsum, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem praeparaveram, reperi. 6  Sed cum ignorarem quisnam esset, a caesarie prolixa cognovi Chlodovechum esse: apprehensumque in humeris ad littus detuli, ibique eum caespite superposito tumulavi. 7  Ecce salvatis artubus quod volueris effice. 8  Quod cum rex comperisset, confingens se ad venationem procedere, detectoque tumulo, reperit corpusculum integrum et illaesum. 9  Una tantum pars capillorum, quae subter fuerat, iam defluxerat; alia vero cum ipsis crinium flagellis intacta durabat. 10  Cognitumque est hunc esse quem rex intento animo requirebat. 11  Convocato igitur episcopo civitatis, cum clero et populo, ac cereorum innumerabilium ornatu, ad basilicam sancti Vincentii detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios iam sepultos. 12  Posthaec misit Pappolum Carnotenae urbis episcopum, qui Merovechi cadaver requirens, iuxta Chlodovechi tumulum sepelivit.