monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.117 r > sectio 2 > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , VI. <<<     >>> VIII.

VII.

1  Adveniente quoque die Dominico, rex ecclesiam ad spectanda Missarum solemnia petit; fratres [episcopi] vero consacerdotesque qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt. 2  Quo incipiente prophetiam, Rex interrogat, quis esset. 3  Cumque Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata verba praedicabit? Egrediar prorsus ab hac ecclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem. 4  Et haec dicens, egredi coepit ecclesiam. 5  Tunc conturbati sacerdotes de fratris humilitate, dixerunt regi: Vidimus enim eum convivio tuo adesse, ac de eius manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset. 6  Nunc, si permittis, celebret quae coepit: in posterum autem si aliquid opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur. 7  Iam enim Palladius episcopus in sacrarium cum grandi humilitate discesserat. 8  Tunc rex iussit eum revocari, et sic quae agere coeperat, expedivit. 9  Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Bertchramnus asciti fuissent, commoti invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobrarunt, nonnulla etiam de periuriis. 10  Quibus de rebus multi ridebant; nonnulli vero, qui alacrioris erant scientiae, lamentabantur, cur inter sacerdotes Domini taliter zizania diaboli pullularent. 11  Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fideiussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad synodum convenirent.