monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , II. <<<     >>> IV.

III.

1  Interea iam medio prandii peracto, iubet rex ut diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas psalmum responsorium dixerat, canere iuberem. 2  Quo canente, iubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes, qui aderant, per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis clericis, coram rege iuberentur cantare. 3  Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque ut potuit in regis praesentia psalmum responsorium decantavit. 4  Cum autem fercula proferrentur, dixit rex: Argentum omne quod cernitis, Mummoli illius periuri fuit (V. lib. VII, cap. 40). 5  Sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostram dominationem translatum est; nam quindecim ex eo catinos, ut istum maiorem cernitis, iam concidi, et non exinde amplius quam hunc, et alium de centum septuaginta libris reservavi. 6  Et quid amplius quam ad opus quotidianum necesse est me retinere? Non ego, quod peius est, alium filium praeter Childebertum habeo, cui satis sit de thesauris quos ei pater reliquit: et quae iam de huius miserrimi rebus, quae Avinione inventae sunt, transmittere curavi. 7  Reliqua vero pauperum et ecclesiarum erunt necessitatibus tribuenda.