monumenta.ch > Hieronymus > csg75.482 > XL.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.

XL.

1  Igitur Leudegisilus dux cum thesauris omnibus, quos superius nominavimus, ad regem venit; quos postea rex pauperibus et ecclesiis erogavit. 2  Apprehensa vero uxore Mummoli, inquirere rex coepit, quid thesauri quos ii congregaverant, devenissent. 3  Sed illa cognoscens virum suum interfectum fuisse, et omnem iactantiam eorum prorsus in terram corruisse, omnia pandit, dixitque multum adhuc apud urbem Avennicam auri atque argenti esse, quae ad regis notitiam non venissent. 4  Statimque misit rex viros qui haec deferre deberent cum uno puero, quem valde creditum Mummolus habens, haec ei commendaverat. 5  Abeuntes autem acceperunt omnia, quae in urbe relicta fuerant. 6  Ferunt autem ducenta et quinquaginta talenta argenti fuisse, auri vero amplius quam triginta. 7  Sed haec, ut ferunt, de reperto antiquo thesauro abstulit. 8  Quod rex divisum cum Childeberto rege nepote suo, partem suam maxime pauperibus est largitus; mulieri autem nihil amplius, quam ea quae de parentibus habuerat, relinquens.