monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

XXXII.

1  Posthaec misit iterum Gundovaldus duos legatos, Zotanum, necnon et Zabulfum, ad regem cum virgis consecratis, iuxta ritum Francorum, ut scilicet, non contingerentur ab ullo, sed exposita legatione cum responso reverterentur. 2  Sed hi incauti, priusquam regis praesentiam cernerent, multis quae petebant explanaverunt. 3  Extemplo sermo cucurrit ad regem; itaque vincti catenis in regis praesentiam deducuntur. 4  Tunc illi quid quaererent, ad quem directi, vel a quo fuerint missi negare non ausi, aiunt: Gundovaldus, qui nuper ab Oriente veniens, dicit se filium esse patris vestri regis Chothacharii, misit nos ut debitam portionem regni sui recipiat: sin autem a vobis non redditur, noveritis eum in has partes cum exercitu esse venturum. 5  Omnes enim viri fortissimi regionis illius, quae ultra Dorononiam sita ad Gallias pertinet, ei coniuncti sunt; et ita infit: Iudicabit tunc Deus, cum in unius campi planitie iunxerimus, utrum sim Chlothacharii filius, an non. Tunc rex furore succensus iussit eos ad trochleas extendi et fortissime caedi, ut si vera essent quae dicerent, evidentius approbarent; et si aliquid doli adhuc intra pectorum arcana retinerent, vis tormentorum extorqueret invitis. 6  Deinde increscentibus suppliciis, aiunt neptem illius, id est regis Chilperici filiam, eum Magnulfo Tolosanorum episcopo exsilio deputatam, thesauros omnes ab ipso Gundovaldo sublatos; ipsum quoque regem ab omnibus maioribus natu Childeberti regis expetitum esse: sed praesertim cum Guntchramnus Boso ante hos annos Constantinopolim abiisset, ipsumque in Gallias invitasset.