monumenta.ch > Hieronymus > csg75.158 > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXVIII. <<<     >>> XXX.

XXIX.

1  Dum autem haec agerentur, misit rex Guntchramnus Claudium quemdam, dicens: Si abieris, inquit, et eiectum de basilica Eberulfum aut gladio interemeris, aut catenis vinxeris, magnis te muneribus locupletabo; verumtamen ne sanctae basilicae iniuriam inferas omnino commoneo, Ille vero, ut erat vanitati atque avaritiae deditus, velociter Parisios advolavit: uxor enim ei ex Meldensi territorio erat. 2  Volvere animo coepit utrum Fredegundem reginam videret, dicens: Si eam videro, elicere ab ea aliquid muneris possum. 3  Scio enim eam esse homini, ad quem directus sum, inimicam. 4  Tunc accedens ad eam, de praesenti munera magna capiens, promissiones multas elicuit, ut aut extractum a basilica Eberulfum occideret, aut circumventum dolis catenis vinciret, aut certe in ipso eum atrio trucidaret. 5  Regressus autem ad Dunense castrum, comitem commonet, ut el trecentos viros, quasi ad custodiendas Turonicae urbis portas, adiungeret: scilicet ut cum venisset, per eorum solatium Eberulfum posset opprimere. 6  Cumque comes loci viros istos commoveret, Claudius Turonis accessit. 7  Et cum iter ageret, ut consuetudo est barbarorum, auspicia intendere coepit, ac dicere sibi esse contraria, simulque interrogare multos, si virtus beati Martini de praesenti manifestaretur in perfidis? aut certe, si aliquis iniuriam in eum sperantibus intulisset, si protinus ultio sequeretur? Igitur postpositis, ut diximus, viris qui ad solatium eius venire debuerant, ipse ad basilicam sanctam accessit. 8  Statimque infelici Eberulfo coniunctus, sacramenta dare coepit, ac iurare per omnia sacrosancta, vel virtutem praesentis antistitis, nullum in causis eius fore fideliorem, qui ita cum rege causas eius possit exserere. 9  Hoc enim apud se consilium habuerat miserrimus: Nisi eum peierando decepero, non vincam. 10  Verum ubi vidit Eberulfus, quod ei talia cum sacramento in ipsa basilica ac per porticus, et singula loca atrii veneranda promitteret, credidit miser homini peieranti. 11  Die autem altero cum nos in villa quasi millia triginta ab urbe commoraremur, ad convivium basilicae sanctae cum eodem et reliquis civibus est ascitus; ibique eum Claudius gladio ferire voluit si pueri eius longius astitissent. 12  Verumtamen nunquam haec Eberulfus, ut erat vanus, advertit. 13  Postquam autem convivium est finitum, ipse simul ac Claudius per atrium domus basilicae deambulare coeperunt, sibi invicem fidem ac charitatem sacramentis intercurrentibus promittentes. 14  His ita loquentibus, ait Claudius Eberulfo: Delectat animum ad metatum tuum haurire potum, si vina odoramentis essent immista, aut certe potentioris vini libationem strenuitas tua requireret. 15  Haec eo dicente, gavisus Eberulfus, respondit habere se, dicens: Et omnia quae volueris ad metatum meum reperies: tantum ut dignetur dominus meus tugurium ingredi mansionis meae. 16  Misitque pueros, unum post alium, ad requirenda potentiora vina, Laticina videlicet, atque Gazitina. 17  Cumque illum a pueris relictum solum Claudius conspexisset, elevata contra basilicam manu, ait: Martine beatissime, fac me uxorem cum parentibus cito videre. 18  Infelix enim in discrimine positus, et hunc interficere in atrio cogitabat, et virtutem sancti antistitis metuebat. 19  Tunc unus e pueris Claudii qui erat robustior, apprehensum Eberulfum a tergo validioribus lacertis astringit, resupinatumque pectus eius ad iugulandum parat. 20  At Claudius, extracto a balteo gladio, ad eum dirigit. 21  Sed et ille prolatum a cingulo ferrum se ad percutiendum dum teneretur adaptat. 22  Cumque Claudius elevata dextera cultrum eius pectori iniecisset, et ille non segniter sub ascella illius pugionem defixisset, retractoque ad se, librato ictu pollicem Claudii intercidit. 23  Ex hoc convenientes pueri eius cum gladiis, Eberulfum diversis ictibus sauciant. 24  Quorum de manu dilapsus, dum fugere iam exanimis niteretur, extracto gladio caput eius gravissime verberant, effusoque cerebro cecidit, et mortuus est; nec promeruit ab eo salvari, quem fideliter nunquam intellexit exposcere. 25  Igitur Claudius timore perterritus cellulam abbatis expetiit, ab eo tutari se cupiens, in cuius patronum reverentiam habere non sapuit. 26  Illo quoque residente, ait: Perpetratum est scelus immensum, et nisi tu subveneris, peribimus. 27  Haec eo loquente, irruerunt pueri Eberulfi cum gladiis ac lanceis: obseratumque reperientes ostium, effractis cellulae vitreis, hastas per parietis fenestras iniiciunt, Claudiumque iam semivivum ictu transfigunt. 28  Satellites autem eius post ostia et sub lectis abduntur. 29  Abbas apprehensus a duobus clericis, inter gladiorum acies vix vivus eripitur; reseratisque ostiis turba gladiatorum ingreditur. 30  Nonnulli etiam matriculariorum et reliquorum pauperum, pro scelere commisso tectum cellulae conantur evertere. 31  Sed et energumeni ac diversi egeni cum petris et fustibus ad ulciscendam basilicae violentiam proficiscuntur, indigne ferentes, cur talia quae nunquam facta fuerant, essent ibidem perpetrata. 32  Quid plura? Extrahuntur fugaces ex abditis, et crudeliter trucidantur, pavimentum cellulae tabo maculatur. 33  Postquam vero interempti sunt, extrahuntur foras, et nudi super humum frigidam relinquuntur. 34  Percussores vero nocte sequenti apprehensis spoliis fuga dilabuntur. 35  Adfuit autem Dei ultio de praesenti super eos, qui beatum atrium humano sanguine polluerunt. 36  Sed nec eius facinus parvum esse censetur, quem talia beatus antistes perferre permisit. 37  Magnam ex hoc rex iracundiam habuit, sed cognita ratione quievit. 38  Res tamen ipsius infelicis, tam mobiles quam immobiles, quae ei de propriis rebus relictae fuerant, suis fidelibus condonavit, qui uxorem eius valde spoliatam in sancta basilica reliquerunt. 39  Corpus vero Claudii et reliquorum, parentes proximi auferentes in suam regionem, sepelierunt.



Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXVIII. <<<     >>> XXX.
monumenta.ch > Hieronymus > csg75.158 > XXIX.