monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

XXVIII.

1  Posthaec exercitus ab urbe Pictava remotus, inantea post Gundovaldum proficiscitur. 2  Secutique sunt eum de Turonicis multi lucri causa; sed Pictavis super eum irruentibus 352, nonnulli interempti, plurimi vero spoliati redierunt. 3  Hi autem qui de his ad exercitum prius iunxerant, pariter abierunt. 4  Itaque exercitus ad Dorononiam fluvium accedens, praestolari coepit, quid de Gundovaldo cognosceret. 5  Cui iam, ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastes cum Waddone maiore domus Rigunthis reginae. 6  Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et Mummolus. 7  Sagittarius enim iam promissionem de episcopatu Tolosano acceperat.