monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXII. <<<     >>> XXIV.

XXIII.

1  Praesenti quoque anno Armentarius Iudaeus cum uno sectae suae satellite et duobus Christianis, ad exigendas cautiones, quas ei propter tributa publica Iniuriosus ex vicario, ex comite vero Eunomius deposuerant, Turonis advenit: interpellatisque viris, promissionem accepit de reddendo pecuniae foenore cum usuris, dicentibus sibi praeterea ipsis: Si ad domum nostram veneris, et quae debentur exsolvimus, et aliis te muneribus, sicut dignum est, honoramus. 2  Eo quoque eunte, ab Iniurioso suscipitur, et convivio collocatur; expletoque epulo, appropinquante nocte, commoti ab eodem loco ad alium transeunt. 3  Tunc, ut ferunt, Iudaei cum duobus Christianis ab Iniuriosi hominibus interfecti, in puteum, qui propinquus erat domui eius, proiecti sunt. 4  Auditis his parentes eorum quae gesta fuerant, Turonis advenerunt, datoque quibusdam hominibus indicio puteum reperiunt, virosque extrahunt, multum negante Iniurioso, quod in hac causa non fuerat inquinatus. 5  Posthaec in iudicium venit; sed cum fortiter, ut diximus, denegaret, et hi non haberent qualiter eum convincere possent, iudicatum est ut se insontem redderet sacramento. 6  Sed nec hoc his acquiescentibus, placitum in regis Childeberti praesentia posuerunt. 7  Verumtamen neque pecunia, neque cautiones Iudaei defuncti repertae sunt. 8  Loquebantur tunc multi hominum Medardum tribunum in hoc scelere mistum fuisse, eo quod et ipse a Iudaeo pecuniam mutuasset. 9  Iniuriosus tamen ad placitum in conspectu regis Childeberti advenit, et per triduum usque ad occasum solis observavit. 10  Sed cum hi non venissent, neque de causa hac ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit.