monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XX. <<<     >>> XXII.

XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  His ita gestis, cum rex Guntchramnus Cabillonum regressus mortem fratris conaretur inquirere, et regina crimen super Eberulfum cubicularium imposuisset (rogatus enim fuerat ab ea, ut post mortem regis cum ipsa resideret: sed obtinere non potuit); hac ergo inimicitia pullulante, asseruit regina ab eodem principem fuisse interfectum, ipsumque multa de thesauris abstulisse, et sic in Turonicum abscessisse [Al. transisse]; ideoque si rex mortem fratris desideraret ulcisci, noverit huius causae hunc esse signiferum. 2  Tunc rex iuravit omnibus optimatibus, quod non modo ipsum, verum etiam progeniem eius in nonam generationem deleret, ut per horum necem consuetudo auferretur iniqua, ne reges amplius interficerentur. 3  Quod cum Eberulfus comperisset, basilicam sancti Martini, cuius res saepe pervaserat, expetivit. 4  Tunc data occasione ut custodiretur, Aurelianenses atque Blesenses vicissim ad has excubias veniebant, impletisque quindecim diebus, cum multa praeda revertebantur, adducentes iumenta, pecora, vel quodcunque diripere potuissent. 5  Illi vero qui beati Martini iumenta abduxerant, commota altercatione, se invicem lanceis transfixerunt. 6  Duo qui mulas diripiebant, in domum vicini cuiusdam accedentes, potum rogare coeperunt. 7  Cumque ille se habere negaret, elevatis lanceis ut eum transfoderent, hic extracto gladio utrumque perfodit, cecideruntque ambo, et mortui sunt: iumenta tamen sancti Martini reddita sunt. 8  Tantaque ibi tunc mala per hos Aurelianenses gesta sunt, ut nequeant explicari.