monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XV. <<<     >>> XVII.

XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Praetextatum vero episcopum aegre suscipit, quem cives Rothomagenses post excessum regis de exsilio expetentes, cum grandi laetitia et laude civitati suae restituerunt. 2  Post reditum vero suum ad urbem Parisiacam advenit, ac se Guntchramno regi repraesentavit, exorans ut causam suam diligenter exquireret. 3  Asserebat enim regina eum non debere recipi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus. 4  Cumque rex pro hac causa synodum excitare vellet, Ragnemodus huius urbis episcopus, pro omnibus responsum reddidit, dicens: Scitote ei poenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prorsus ab episcopatu remotum. 5  Et sic a rege susceptus, atque convivio eius ascitus, ad urbem suam regressus est.