monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XI. <<<     >>> XIII.

XII.

1  Igitur Guntchramnus rex comites suos ad comprehendendas civitates, quas quondam Sigibertus de regno Chariberti fratris sui acceperat, direxit; ut exigentes sacramenta, suis eas ditionibus subiugarent. 2  Turonici vero atque Pictavi ad Childebertum, Sigiberti filium, transire voluerunt: sed commoti Biturici contra eos venire disponunt, atque infra terminum Turonicum incendia facere coeperunt. 3  Tunc Maroialensem ecclesiam termini Turonici, in qua sancti Martini reliquiae habebantur, incendio concremarunt; sed virtus beati adfuit, ut in tam valido incendio pallulae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. 4  Et non solum ipsae, sed etiam herbulae olim collectae, altarioque locatae, nequaquam exustae sunt. 5  Quae incendia videntes Turonici, legationem mittunt, dicentes melius sibi esse ad tempus Guntchramno regi subdi, quam cuncta incendio aut ferro vastari.