monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , IX. <<<     >>> XI.

X.

1  Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. 2  Morabatur tunc Mummolus infra muros Avennicae urbis cum Gundovaldo, cuius in libro superiore meminimus (cap. 24). 3  Qui coniunctus cum supradictis ducibus Lemovicinum accedens, Brivam Curretiam vicum, in quo sanctus Martinus nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit: ibique parmae superpositus, rex est levatus. 4  Sed cum tertio cum eodem gyrarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentari potuisset. 5  Deinde ibat per civitates in circuitu positas. 6  Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae Tolosae, in quam Ragnoualdi uxor, cuius supra meminimus, Chilpericum metuens confugerat, residebat. 7  Ragnoualdus vero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituitur. 8  Legationis enim causa Hispaniam petierat a rege Guntchramno directus. 9  Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Brivam vicum ab imminenti hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissolverentur. 10  Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tanquam si nihil mali pertulerit. 11  Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incolae, eo quod plerumque virtutes eius experiantur.