monumenta.ch > Hieronymus > 44 > bnfNAL1585.16 > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , VI. <<<     >>> VIII.

VII.

1  Quibus discedentibus, legati iterum Childeberti ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes, atque dicentes: Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit, et patruum: quae ipsos quoque consobrinos meos gladio interemit. 2  At ille: In placito, inquit, quod habemus, cuncta decernimus, tractantes quid oporteat fieri. 3  Nam Fredegundem patrocinio suo fovebat, ipsamque saepius ad convivium evocans, promittens se ei fieri maximum defensorem. 4  Quadam vero die dum pariter ad mensam epularentur, regina consurgens, et valedicens, a rege detinebatur, dicente sibi: Adhuc aliquid cibi sume. 5  Cui illa: Indulge, inquit, deprecor, domine mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam. 6  Haec ille audiens, obstupuit, sciens quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium: tamen permisit eam consurgere. 7  Priores quoque de regno Chilperici, ut erat Ansoualdus et reliqui, ad filium eius qui erat, ut superius diximus, quatuor mensium, se collegerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exigentes sacramenta per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicet fideles esse debeant Guntchramno regi, ac nepoti suo Chlothario. 8  Guntchramnus vero rex omnia, quae fideles regis Chilperici non recte diversis abstulerant, iustitia intercedente, restituit. 9  Multa et ipse ecclesiis conferens, testamenta quoque defunctorum, qui ecclesias haeredes instituerant, et ab Chilperico compressa fuerant, restauravit: multisque se benignum exhibens, ac multa pauperibus tribuens.