monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , IV. <<<     >>> VI.

V.

1  Fredegundis igitur regina accepto consilio, legatos ad Guntchramnum regem mittit, dicens: Veniat dominus meus, et suscipiat regnum fratris sui. 2  Est, inquit, mihi infans parvulus, quem in eius ulnis ponere desiderans, me autem ipsam eius humilio ditioni. 3  Comperto autem Guntchramnus rex de fratris excessu, amarissime flevit. 4  Moderato quoque planctu, commoto exercitu Parisios dirigit. 5  Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childebertus rex nepos eius ab alia advenit parte.