monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XLII. <<<     >>> XLIV.

XLIII.

1  In Gallicia quoque novae res actae sunt. 2  quae desuperius memorabuntur. 3  Igitur cum Hermenegildus, sicut supra diximus, patri infensus esset, et in civitate quadam Hispaniae cum coniuge resideret, solatio fretus imperatoris, atque Mironis Galliciensis regis, patrem ad se cum exercitu venire cognovit, consiliumque iniit qualiter venientem aut repelleret, aut necaret: nesciens miser iudicium sibi imminere divinum, qui contra genitorem, quamlibet haereticum, talia cogitaret. 4  Habito ergo tractatu, de multis virorum millibus trecentos viros elegit armatos, et infra castrum Osser, in cuius ecclesia fontes divinitus complentur, includit: ut scilicet primo impetu ab his pater territus ac lassatus, facilius ab inferiori manu, quae erat plurima, vinceretur. 5  Denique his dolis Leuvichildus rex cognitis, cogitatione maxima fatigatur. 6  Si, inquit, illuc cum omni exercitu abiero, conglobatus in unum exercitus adversariorum iaculis crudelissime sauciatur. 7  Si vero cum paucis vadam, virorum fortium manum nequeo superare; tamen cum omnibus ibo. 8  Et accedens ad locum viros protrivit, castrumque combussit, sicut iam superius memoratum est. 9  Patrata quoque victoria, cognovit Mironem regem contra se cum exercitu residere. 10  Quo circumdato, sacramenta exigit sibi in posterum fore fidelem. 11  Et sic datis sibi invicem muneribus, unusquisque ad propria est regressus. 12  Sed Miro postquam in patriam rediit, non multos post dies conversus ad lectulum, obiit: infirmatus enim ab aquis Hispaniae fuerat malis, aeribusque incommodis. 13  Quo defuncto, filius eius Eurichus Leuvichildi regis amicitias expetit; datoque, ut pater fecerat, sacramento, regnum Galliciense suscepit. 14  Hoc vero anno cognatus eius Audica, qui sororem illius desponsatam habebat, cum exercitu venit, apprehensumque clericum facit, ac diaconatus sive presbyterii ei imponi honorem iubet: ipse vero accepta soceri sui uxore, Galliciense regnum obtinuit. 15  Leuvichildus vero filium suum Hermenegildum cepit, et secum usque Toletum adduxit, condemnans eum exsilio; uxorem tamen eius a Graecis eripere non potuit.