monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

XXVIII.

1  Marcus quoque referendarius, cuius supra meminimus (lib. V, cap. 29), post congregatos de iniquis descriptionibus thesauros, subito lateris dolore detentus, caput totondit, atque poenitentiam accipiens spiritum exhalavit, resque eius fisco collatae sunt; nam magni ibidem thesauri ex auro argentoque, et multarum specierum reperti sunt, nihil exinde secum aliud portans, nisi animae detrimentum.