monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

XVII.

1  Rex vero Chilpericus multos Iudaeorum eo anno baptizari praecepit, ex quibus plures excepi e sancto lavacro. 2  Nonnulli tamen eorum corpore tantum, non corde abluti, ad ipsam quam prius perfidiam habuerant, Deo mentiti regressi sunt, ita ut et sabbatum observare, et diem dominicum honorare viderentur. Priscus (sup. cap. 5) vero ad cognoscendam veritatem nulla penitus potuit ratione deflecti. 3  Tunc iratus rex, iussit eum custodiae mancipari, scilicet ut quem credere voluntarie non poterat, saltem credere faceret vel invitum. 4  Sed ille datis quibusdam muneribus, spatium postulat, donec filius eius Massiliensem Hebraeam accipiat; pollicetur dolose se deinceps quae rex iusserat impleturum. 5  Interea oritur intentio inter illum et Phatirem, ex Iudaeo conversum, qui iam regis filius erat ex lavacro. 6  Cumque die sabbati Priscus praecinctus orario, nullum in manus ferens ferramentum, Mosaicas leges quasi impleturus, secretiora competeret, subito Phatir adveniens, ipsum gladio cum sociis qui aderant iugulavit. 7  Quibus interfectis, ad basilicam sancti Iuliani cum pueris suis, qui ad propinquam plateam erant, confugit. 8  Cumque ibidem residerent, audiunt quod rex, dominum vita excessum, famulos tanquam malefactores a basilica tractos, iuberet interfici. 9  Tunc unus ex his evaginato gladio, domino suo iam fugato, socios suos interficit, ipse postmodum cum gladio de basilica egressus; sed irruente super se populo, crudeliter interfectus est. 10  Phatir autem accepta licentia, ad regnum Guntchramni, unde venerat, est regressus: sed non post multos dies a parentibus Prisci interfectus est.