monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , III. <<<     >>> V.

IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Lupus vero dux Campanensis, cum iamdiu ab adversis fatigaretur et spoliaretur assidue, et praesertim ab Ursione et Bertefredo, ad extremum conventione facta ut occideretur, commoverunt exercitum contra eum. 2  Quod cernens Brunichildis regina, condolens fidelis sui insecutiones iniustas, praecingens se viriliter, irrupit medios hostium cuneos, dicens: Nolite, o viri, nolite malum hoc facere, nolite persequi innocentem; nolite pro uno homine committere praelium, quo solatium regionis intereat. 3  Haec illa loquente, respondit Ursio: Recede a nobis, o mulier. 4  Sufficiat tibi sub viro tenuisse regnum. 5  Nunc autem filius tuus regnat, regnumque eius non tua, sed nostra tuitione salvatur. 6  Tu vero recede a nobis, ne te ungulae equorum nostrorum cum terra confodiant. 7  Haec et alia cum diutissime inter se protulissent, obtinuit reginae industria ne pugnarent. 8  Tamen ab illo loco discedentes, irruerunt in domos Lupi et direpto omni praesidio, fingentes se illud in thesauro regis recondere, suis eum domibus intulerunt, intendentes Lupo minas, atque dicentes: Vivus virtutem nostram non evadet. 9  At ille cernens se in discrimine, tutata infra urbis Lugduni Clavati muros coniuge sua, ad Guntchramnum regem confugit. 10  A quo benigne susceptus cum eo latuit, exspectans ut Childebertus ad legitimam perveniret aetatem.