monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLVI. <<<     >>> XLVIII.

XLVII.

1  Eo tempore et Dalmatius Ruthenae civitatis episcopus, migravit a saeculo, vir in omni sanctitate praecelsus abstinens vel [l. et] a cibis, vel a concupiscentiis carnis; valde eleemosynarius, et cunctis humanus, in oratione et vigiliis satis stabilis. 2  Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem saepius destruxit, incompositam dereliquit. 3  Post cuius obitum multi, ut fit, episcopatum expetunt. 4  Transobadus vero presbyter, qui quondam archidiaconus eius fuerat, maxime in hoc intendebat, fidus quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutritius, commendaverat. 5  Condiderat autem episcopus testamentum, in quo regis exenium, qui post eius obitum acciperet, indicabat, adiurans terribilibus sacramentis, ut in ecclesia illa non ordinaretur extraneus, non cupidus, non coniugali vinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueretur. 6  Transobadus autem presbyter epulum in ipsa urbe clericis praeparat. 7  Residentibus autem illis, unus presbyterorum coepit antistitem memoratum impudicis blasphemare sermonibus; et usque ad hoc erupit, ut eum delirum et fatuum nominaret. 8  Haec eo dicente, pincerna poculum oblaturus advenit. 9  At ille acceptum dum ori proximat, tremere coepit, laxatoque de manu calice, super illum [Al. alium], qui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab epulo ad sepulcrum, humo contectus est. 10  Posthaec relecto testamento antistitis in praesentia Childeberti regis ac procerum eius, Theodosius, qui tunc archidiaconatu urbis illius potiebatur, episcopus ordinatus est.