monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLV. <<<     >>> XLVII.

XLVI.

1  Agroecula autem Cabillonensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senatorio. 2  Multa in civitate illa aedificia fecit, domos composuit, ecclesiam fabricavit, quam columnis fulcivit, variavit marmore, musivo depinxit. 3  Magnae autem abstinentiae fuit, nam nunquam prandio usus est, nisi tantum coena: ad quam sic temporive residebat, ut sole stante consurgeret. 4  Humanitatis [I. staturae] exiguae, facundiae vero magnae erat. 5  Obiit autem episcopatus anno quadragesimo octavo, aevi autem octogesimo tertio: cui Flavius referendarius Guntchramni regis successit.