monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XLI. <<<     >>> XLIII.

XLII.

1  Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum regem direxit. 2  Cumque per Pictavum terminum praeterirent, quem tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. 3  At ille sub custodia sibi eos exhiberi praecepit, et Parisios custodiri. 4  Eo tempore apud Pictavensem civitatem lupus ex silvis veniens, per portam ingressus est, clausisque portis infra muros ipsius urbis oppressus, occisus est. 5  Asserebant enim quidam et coelum ardens se vidisse. 6  Liger fluvius maior ab anno superiore fuit, postquam ei Caris torrens se adiunxit. 7  Ventus auster nimium violenter cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domos erueret, sepes efferret, ipsosque homines ad internecionem usque volutaret. 8  Erat enim spatium eius in latitudinem quasi iugera septem; longitudo autem non potuit aestimari. 9  Nam et galli plausum cantus in initio noctis saepe dederunt. 10  Luna conteuebricata est, et cometes stella apparuit. 11  Gravis autem lues in populo subsecuta est. 12  Legati autem Suevorum post annum dimissi, ad propria redierunt.