monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

XXXVII.

1  Hac itaque aegritudine et Nantinus Ecolismensis comes exinanitus interiit; sed quae contra sacerdotes vel ecclesias Dei egerit, altius repetenda sunt. 2  Denique Maracharius avunculus eius, diu in ipsa urbe usus est comitatu. 3  Quo officio expleto, Ecclesiae sociatur, clericusque factus, ordinatur episcopus. 4  Qui multum vigilanter vel ecclesias, vel ecclesiae domos et erigens, et componens, septimo sacerdotii anno, iniecto ab inimicis in caput piscis veneno, simpliciter accipiens crudeliter enecatur. 5  Sed non diu inultam eius mortem pertulit divina clementia; nam Frontonius, cuius consilio hoc scelus est perpetratum, assumpto confestim episcopatu, uno in eo degens anno, praecurrente iudicio Dei, interiit. 6  Cuius post obitum Heraclius Burdegalensis presbyter, qui quondam legatus Childeberti senioris fuerat, episcopus ordinatur. 7  Nantinus vero ob requirendam avunculi sui mortem, comitatum in ipsa urbe expetiit. 8  Quo accepto, multas episcopo iniurias irrogavit. 9  Aiebat enim episcopo: Homicidas illos, qui avunculum meum interfecerunt, tecum retines; sed et presbyteros huic noxae admistos, ad convivium recipis. 10  Deinde inimicitia increscente, paulatim coepit villas ecclesiae, quas Maracharius testamento scripto reliquerat, violenter invadere, asserens non debere ecclesiam eius facultatem adipisci, a cuius clericis testator fuerat interfectus. 11  Post ista vero, iam aliquibus ex laicis interfectis, addidit ut apprehensum presbyterum alligaret, ac conto perfoderet. 12  Cui adhuc viventi, retortis post tergum manibus, appenso ad stipitem, elicere quaerebant si in hac causa fuisset admistus. 13  Quod cum ille negaret, profluente cruore de vulnere, reddidit spiritum. 14  Qua de causa commotus episcopus, iussit eum ab ecclesiae foribus prohiberi. 15  Convenientibus autem apud civitatem Santonas sacerdotibus, deprecabatur Nantinus ut pacem episcopi mereretur, promittens se omnes Ecclesiae res, quas sine ratione abstulerat, redditurum, atque humilem exhibere se sacerdoti. 16  At ille fratrum iussioni obaudire procurans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen presbyteri omnipotenti Deo commendans, comitem in charitate recepit. 17  Qui post ista regressus urbem, domos illas quas male pervaserat, spoliat, elidit, ac disiicit, dicens: Et si hoc ab ecclesia recipitur, vel desertum inveniatur, qua de causa iterum motus episcopus, eum a communione suspendit. 18  Quae dum aguntur, impleto beatus pontifex vitae cursu, migravit ad Dominum. 19  Nantinus quoque ab aliquibus episcopis, intercedentibus praemiis atque adulationibus, communicatur. 20  Post paucos vero menses a supradicto morbo corripitur, qui nimia exustus febre, clamavit, dicens: Heu, heu! ab Heraclio antistite exuror, ab illo crucior, ab illo ad iudicium vocor. 21  Cognosco facinus, reminiscor me iniuste iniurias intulisse pontifici; mortem deprecor, ne diutius crucier hoc tormento. 22  Haec cum maxima in febre clamaret, deficiente robore corporis, infelicem animam fudit, indubia relinquens vestigia, hoc ei ad ultionem beati antistitis evenisse. 23  Nam exanimum corpus ita nigredinem duxit, ut putares eum prunis superpositum fuisse combustum. 24  Ergo omnes haec obstupescant, admirentur, et metuant ne inferant iniurias sacerdotibus: quia ultor est Dominus servorum suorum sperantium in se.