monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Sed haec prodigia gravissima lues est subsecuta. 2  Nam discordantibus regibus, et iterum bellum civile parantibus, dysentericus morbus pene Gallias totas praeoccupavit. 3  Erat enim his qui patiebantur valida cum vomitu febris, renumque nimius dolor, caput grave vel cervix. 4  Ea vero quae ex ore proiiciebantur, colore croceo, aut certe viridia erant; a multis autem asserebatur venenum occultum esse. 5  Rusticiores vero corales hoc pusulas nominabant; quod non est incredibile, quia missae in scapulis sive cruribus ventosae, procedentibus erumpentibusque vesicis, decursa sanie multi liberabantur; sed et herbae, quae venenis medentur, potui sumptae, plerisque praesidia contulerunt. 6  Et quidem primum haec infirmitas a mense Augusto initiata, parvulos adolescentes arripuit, lethoque subegit. 7  Perdidimus dulces et charos nobis infantulos, quos aut gremiis fovimus, aut ulnis baiulavimus, aut propria manu ministratis cibis ipsos studio sagaciore nutrivimus; sed abstersis lacrymis cum beato Iob, diximus: Dominus dedit, Dominus abstulit: quomodo Domino placuit, ita factum est. 8  Sit nomen eius benedictum in saecula (Iob. I, 21). 9  Igitur in his diebus Chilpericus rex graviter aegrotavit: quo convalescente, filius eius iunior, necdum ex aqua et Spiritu sancto renatus, aegrotare coepit. 10  Quem in extremis videntes, baptismo abluerunt. 11  Quo parumper melius agente, frater eius senior, nomine Chlodobertus, ab hoc morbo corripitur, ipsumque in discrimine mortis Fredegundis mater cernens, sero poenitens, ait ad regem: Diu nos male agentes pietas divina sustentat; nam saepe nos febribus et aliis malis corripuit, et emendatio non successit. 12  Ecce iam perdimus filios; ecce iam eos lacrymae pauperum, lamenta viduarum, suspira orphanorum intermunt; nec spes remanet cui aliquid congregemus. 13  Thesaurizamus, nescientes cui congregemus ea. 14  Ecce thesauri remanent a possessore vacui, rapinis ac maledictionibus pleni. 15  Nunquid non exundabant promptuaria vino? nunquid non horrea replebantur frumento? nunquid non erant thesauri referti auro, argento, lapidibus pretiosis, monilibus, vel reliquis imperialibus ornamentis? Ecce quod pulchrius habebamus, perdimus. Nunc si placet, veni [Al. venite], et incendamus omnes descriptiones iniquas; sufficiatque fisco nostro, quod suffecit patri regique Chlothachario. 16  Haec effata regina, pugnis verberans pectus, iussit libros exhiberi, qui de civitatibus suis per Marcum venerant; proiectisque in ignem, iterum ad regem conversa: Quid tu, inquit, moraris? Fac quod vides a me fieri, ut et si dulces natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus. 17  Tunc rex compunctus corde tradidit omnes libros descriptionum igni, conflagratisque illis, misit qui futuras prohiberent descriptiones. 18  Posthaec infantulus iunior dum nimio labore tabescit, exstinguitur; quem cum maximo moerore deducentes a villa Brennaco Parisios, ad basilicam sancti Dionysii sepelire mandaverunt. 19  Chlodobertum vero componentes in feretro, Suessionas ad basilicam sancti Medardi duxerunt, proiicientesque eum ad sanctum sepulcrum, voverunt vota pro eo; sed media nocte, anhelus iam et tenuis, spiritum exhalavit: quem in basilica sanctorum Crispini atque Crispiniani martyrum sepelierunt. 20  Magnus quoque hic planctus omni populo fuit; nam viri lugentes, mulieresque lugubribus vestimentis indutae, ut solet in coniugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecutae. 21  Multa postea Chilpericus rex ecclesiis, sive basilicis, vel pauperibus est largitus.