monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXXII. <<<     >>> XXXIV.

XXXIII.

1  Apud autem Parisios mulier quaedam ruit in crimen, asserentibus multis, quasi quod relicto viro cum alio misceretur. 2  Igitur parentes illius accesserunt ad patrem, dicentes: Aut idoneam redde filiam tuam, aut certe moriatur, ne stuprum hoc generi nostro notam infligat. 3  Novi, inquit pater, ego filiam meam bene idoneam, nec est verum verbum hoc, quod mali homines proloquuntur. 4  Tamen ne crimen consurgat ulterius, innocentem eam faciam sacramento. 5  Et illi: Si, inquiunt, est innoxia, super tumulum hoc beati Dionysii martyris sacramentis affirma. 6  Faciam, inquit pater. 7  Tunc initio placito ad basilicam martyris sancti conveniunt, elevatisque pater manibus super altarium, iuravit filiam non esse culpabilem. 8  Econtrario vero periurasse eum alii a parte viri pronuntiant. 9  His ergo altercantibus, evaginatis gladiis in se invicem proruunt, atque ante ipsum altarium se trucidant. 10  Erant autem maiores natu et primi apud Chilpericum regem. 11  Sauciantur multi gladiis, respergitur sancta humano cruore basilica, ostia iaculis fodiuntur et ensibus, atque usque ad ipsum sepulcrum tela iniqua desaeviunt. 12  Quod dum vix mitigatur, locus officium perdidit, donec ista omnia ad regis notitiam pervenirent. 13  Hi vero properantes ad praesentiam principis, non recipiuntur in gratiam; sed ad episcopum loci illius remitti eos iussum est, ut si de hoc facinore culpabiles invenirentur, non convenienter sociarentur communioni. 14  Tunc ab episcopo Ragnemodo, qui Parisiacae Ecclesiae praeerat, componentes qui [Al. quae] male gesserant, in communionem ecclesiasticam sunt recepti. 15  Mulier vero non post multis diebus cum ad iudicium vocaretur, laqueo vitam finivit.