monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > sectio 17 > uwbM.p.th.f.69.20 > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XXVI. <<<     >>> XXVIII.

XXVII.

1  Dehinc Turonici, Pictavi, Baiocassini, Cenomannici, Andegavi, cum aliis multis in Britanniam ex iussu Chilperici regis abierunt: et contra Warochum, filium quondam Macliavi, ad Vicinoniam fluvium resident. 2  Sed ille dolose per noctem super Saxones Baiocassinos ruens, maximam exinde partem interfecit. 3  Post die autem tertia, cum ducibus regis Chilperici pacem faciens, et filium suum in obsidatum donans, sacramento se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. 4  Venetos quoque civitatem refudit, sub ea conditione, ut si mereretur eam per iussionem regis regere, tributa vel omnia, quae exinde debebantur, annis singulis nollo admonente dissolveret. 5  Quod cum factum fuisset, exercitus ab eo loco remotus est. 6  Posthaec Chilpericus rex de pauperibus et iunioribus ecclesiae vel basilicae bannos iussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. 7  Non enim erat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem. 8  Posthaec Warochus obliviscens promissionis suae, volens irrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit. 9  At ille ira commotus, obiurgatum eum exsilio damnari praecepit.