monumenta.ch > Hieronymus > sectio 42 > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , XIV. <<<     >>> XVI.

XV.

1  Et quia tempore illo, quo Alboinus in Italiam ingressus est, Chlothacharius et Sigibertus Suavos et alias gentes in loco illo posuerunt; hi qui tempore Sigiberti regressi sunt, id est qui cum Alboino fuerant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac delere. 2  At illi obtulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: Simul vivere sine collisione possumus. 3  Sed illi contra eos irati, eo quod ipsi hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. 4  Dehinc obtulerunt eis iterum isti medietatem: posthaec duas partes, sibi tertiam relinquentes. 5  Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. 6  Sed nec hoc illi acquiescentes, certamen expetunt. 7  Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum dividerent, et qui quam post eorum exitum acciperet, tractant, putantes eos iam quasi interfectos habere. 8  Sed Domini miseratio, quae iustitiam facit, in aliam partem voluntatem eorum retorsit. 9  Nam confligentibus illis: erant autem viginti sex millia Saxonum, ex quibus viginti millia ceciderunt; Suavorum quoque sex millia quadringenti, et octoginta tantum prostrati sunt: reliqui vero victoriam obtinuerunt. 10  Illi quoque qui ex Saxonibus remanserant, detestati sunt, nullum se eorum barbam, neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis ulciscerentur. 11  Quibus iterum decertantibus, in maiore excidio corruerunt, et sic a bello cessatum est.